Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 136  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] refert utrum ius habeat in re vel non habeat quoad restitutionem, dum
[002] modo contra iuris ordinem fuerit spoliatus vel sine iudicio. Et22 alibi si23
[003] ad verum dominum violenter possessio pervenerit, id est per vim et sine
[004] iudicio, et ubi conqueri deberet facit se iudicem et eiecit disseisitorem,
[005] malæ fidei possessor, id est disseisitor, indistincte, id est non obstante
[006] aliqua exceptione a vero domino opposita, possessionis commodum
[007] reportabit. Et alibi quod24 dominus qui deiecit25 vel spoliavit,26 cogitur
[008] restituere possessionem ei quem deiecit, licet dominus ab eo quem deiecit
[009] vi, clam vel precario possiderit.27 Item alibi quod ille qui a me vi possidebat,
[010] id est per disseisinam, ab alio qui ius non habet fuerit spoliatus,
[011] habebit restitutionem per assisam. Pœna autem heredis28 spoliatoris, ut si
[012] sua sit res cuius seisinam sibi sine iudicio usurpavit, quod illam spoliator
[013] restituat cum fructibus perceptis et percipiendis: vix tamen super proprietatem
[014] in posterum audiendus. Si autem aliena,29 illam eodem modo
[015] restituat, numquam postmodum nec super possessione nec super proprietate
[016] audiendus.

De transgressionibus, et ubi assisa cadit in transgressionem et per iuratam terminatur et non per modum assisæ.


[018] COMPETIT multotiens exceptio tenenti contra querentem ratione tenementi,
[019] ut si ille qui queritur liberum tenementum habere non possit sed
[020] alius, ut si custos vel firmarius, creditor vel servus querantur et petant
[021] restitutionem per assisam, non competit eis assisa sed domino proprietatis
[022] cuius nomine fuerint in possessione, quia actionem ipsorum30 elidit
[023] exceptio liberi tenementi. Item competit exceptio tenenti ratione tenementi
[024] et rei, quæ sacra est et sancta, sicut sunt loca deo dedicata et quæ
[025] ab aliquo possideri non possunt, et ideo nulli competit assisa, et31 in quo
[026] casu cadit assisa et non breve, et vertitur assisa in iuratam ad inquirendum
[027] de transgressione, si facta fuerit in re sacra, quia ibi nulla disseisina, ut
[028] per iuratam emendetur transgressio, et uterque tam querens quam
[029] transgressor in misericordia, querens scilicet pro falso clamore et transgressor
[030] pro transgressione. Item si tenementum fuerit universitatis vel
[031] publicum, et in civitate vel in32 burgo, si ibi fuerit ædificatum vel præsumptum
[032] ad dominum regem pertinet emendatio. Et erit ibi potius
[033] transgressio et purprestura quam aliqua disseisina. Si autem via publica
[034] vel regia extra civitatem et burgum, eodem modo pertinebit ad regem
[035] emendatio. Si autem locus fuerit communis alicuius universitatis extra



Notes

22-23. et alibi. Si, V, MSS. var.; Et alibi. Si, MSS. var.

24. ut, LA, MC.

25. deiecerit, LA, MC.

26. spoliaverit, LA, MC.

27. possederit, possedit, possideret, MSS. var.

28. erit, V, OC, MG.

29. alienat, Y, OC; alienavit, OB.

30. eorum, LA, MC, Y; illorum, OC, MG.

31. Om., OB, MA, MB.

32. Om., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College