Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 135  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non habet. Si autem disseisitor secundus propter negligentiam primi
[002] disseisitoris quasi7 tenementum ut prædictum est habere inceperit,8
[003] si sine iudicio eiectus fuerit, sive a vero domino sive a primo disseisitore,
[004] seisinam recuperabit non obstante exceptione de libero tenemento. Et
[005] unde videtur per præmissa quod licet competat exceptio contra querentem
[006] aliquando de libero tenemento, non tamen competit cuilibet de populo
[007] ut illam opponat, non magis quam exceptio bastardiæ vel servitutis
[008] in suis casibus, ut superius9 dictum10 est. Item11 etsi12 aliquando competat
[009] replicatio contra exceptionem, tamen non competit cuilibet ut illam
[010] opponat, sicut videri poterit si vir aliquem feoffaverit de hereditate
[011] uxoris, et viro præmortuo, si uxor petat per breve de ingressu et excipiatur
[012] contra eam de dono suo simul cum viro, replicare poterit quod
[013] viro suo13 contradicere non potuit, et sic recuperabit. Si autem mortua
[014] muliere extra seisinam sit heres qui petat per consimile breve de ingressu,
[015] non habebit locum in persona sua propter replicationem quæ ad ipsum
[016] non pertinet et quæ competiit14 matri: ut si petat et excipiatur de dono,
[017] ipse replicare non potest sicut posset mater si viveret, quia per hoc quod
[018] dicitur in brevi, et cui mater mea contradicere non potuit, videtur per
[019] hoc quod matri competiit15 talis replicatio et non heredi, ut infra videri
[020] poterit in tractatu de ingressibus.

Si disseisitus post longum intervallum auctoritate propria seisinam suam sine iudicio sibi usurpaverit.


[022] VIDEAMUS quæ pœna teneat eos qui seisinam suam in causa spoliationis
[023] sine iudicio post tempus sibi viribus usurpaverint.16 Intrusor vero vel
[024] disseisitor erit restituendus, non obstante aliqua exceptione proprietatis.
[025] Et si obstare non debeat exceptio proprietatis in persona veri domini, ut si
[026] dicat, iuste disseisivi vos quia tenementum meum est et ego dominus, et
[027] tu nullum liberum tenementum habere potes quia non habes ingressum nisi
[028] per intrusionem vel disseisinam, ista exceptio non valebit ei17 quamvis
[029] iuste se ponat in seisinam quantum ad ius. Iniuste tamen hoc facit quia
[030] sine iudicio, ut supra dictum est. Prius enim cognoscendum est de vi
[031] quam de ipsa proprietate. Eodem modo si servitus obiciatur, prius cog-
[032] f.210b] noscendum est de vi quam de condicione, ut si ille obiciat
[033] servitutem, nihil18 iuris habet in corpore, ut supra plenius de exceptione
[034] servitutis. Ad hoc autem19 facit ratio, ut si20 scripto heredi obiciatur
[035] quod testamentum falsum sit vel inofficiosum, vel quod testator servus
[036] fuerit, nihilominus scriptus heres mitti debet in possessionem,21 nec



Notes

7. quasi liberum, V. CE, Y.

8. incipit, LA; inciperit, MC.

11. Om., LA, MC.

12. etiam si, OA, Co, CE; si, OB, MA, MB.

9-10. prædictum, LA, MC.

13. Om., OB, MA, MB.

14. competit, OB, OC, MA, MG, LA, CM.

15. competit, MSS. var.

16. sic, CE, Co, Y; usurpaverit, MSS. gen.

17. Om., LA, MC.

18. qui nihil, V, OC.

19. etiam, OC, MG.

20. Om., OB, MA, MB.

21. possessione, LA, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College