Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 134  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non pertineat utrum iusta sit vel iniusta. Et unde cum tenens disseisitor
[002] nihil iuris habuerit vel intrusor, et ille qui nihil iuris habuerit eum disseisiverit,
[003] si disseisitus per assisam restitutionem quæsierit, non obstabit ei
[004] exceptio liberi tenementi duabus rationibus, tum propter commodum
[005] possidendi, tum quia licet possessor et disseisitor in re possessa ius non
[006] haberet nec iustam seisinam, ille qui fuit extra possessionem et ius non
[007] habuit petendi neque aliquam actionem sine iudicio eiecit, cum per
[008] actionem non potuit, per iudicium amittat et per assisam, non obstante
[009] aliqua exceptione proprietatis vel teneræ seisinæ, quia si ego31 possideam
[010] iniuste per intrusionem vel disseisinam, non facio per hoc iniuriam ei qui
[011] ius non habet. Et unde si ille qui ius non habet petat a me in iudicio
[012] petitorio qui ius non habeo, non sufficit si doceat me nihil iuris habere,
[013] nisi doceat quod ipse ius habeat per quod sibi competere debeat actio.
[014] Et unde si nec ius habeat nec actione, quamvis ego ius non habeam,
[015] cadet a32 causa33 et remanebit suo loco possessio. Et unde cum non habeat
[016] actionem me per vim sine iudicio eiecerit, si statim ipsum reeiecero34
[017] non recuperabit, quia non habet liberum tenementum propter temporis
[018] brevitatem et propter teneram35 seisinam. Et si mihi per assisam novæ
[019] disseisinæ perquisivero statim vel post tempus, et36 excipiat contra me
[020] quod liberum tenementum non habuero in re quam ab alio iniuste possideo,
[021] non competit ei ista exceptio, sed ei forte quem eieci iniuste et sine
[022] iudicio. Et cum alienum sit liberum tenementum, non adquiritur querenti
[023] f.210] exceptio de alieno iure, cum iniuriosa sit sua possessio. Et unde
[024] merito cum extra possessionem positus ius non habeat neque1 actionem,
[025] si sibi seisinam iniuste et sine iudicio usurpaverit exceptionem non habebit,
[026] nec2 melioris esse debet condicionis quam verus dominus, qui cum iniuste
[027] et sine iudicio eiectus fuerit, post longum intervallum vel post impetrationem
[028] seisinam suam sine iudicio sibi usurpaverit quamvis iuste,
[029] iniuste tamen quia sine iudicio. Et unde si disseisitor petat versus verum
[030] dominum per assisam, et dominus excipiat contra disseisitorem quod liberum
[031] tenementum non habuit, non obstabit ei exceptio quin recuperet per
[032] assisam. Item ad primum casum de intrusore et3 disseisitore petentibus
[033] restitutionem per assisam contra suum disseisitorem. Omnis qui in possessione
[034] fuerit, licet ius non habeat, maius ius habet eo4 qui est extra possessionem
[035] et ius non habet. Et unde si maius ius habet, sequitur quod
[036] ius5 habet et maius6 eo qui ius non habet propter possessionem. Et unde
[037] videtur quod habeat quasi liberum tenementum contra ipsum qui ius



Notes

31. eo, OB, MB; ea, MA; eam, MG.

32. in, OB, MA, MB.

32-33. assisa, V.

32-33. assisa, V.

34. reiecero. V, MG, MC; reicero, OC; reiectio, LA.

35. tenerem, LA, MC.

36. Om., V, MG, CM.

1. nec, LA, MC.

2. neque, OB, MA, MB.

3. et de, LA, MC.

4. Om., OB, MA, MB.

5. maius ius, CE, MC.

6. magis, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College