Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 133  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] continetur in brevi, scilicet de libero tenemento, datur exceptio tenenti15
[002] contra assisa et contra querentem multis modis. Dicere enim poterit
[003] contra querentem quod querens numquam fuit in seisina de tenemento
[004] illo sicut de libero tenemento suo, quamvis quodam modo in seisina. De
[005] hoc autem16 quod dicitur suo, videtur per hoc innuere quod si querens
[006] aliquando fuit in seisina, in seisina fuit nomine alieno et non proprio.
[007] Unde cum querens fundaverit17 intentionem suam et docuerit tenementum
[008] esse suum, tenens si possit doceat illud tempore disseisinæ fuisse alienum,
[009] quod multis modis facere poterit sicut ex præcedentibus videri poterit
[010] manifeste. In18 hoc autem19 quod dicitur in brevi de libero tenemento,
[011] f.209b] competit exceptio tenenti contra querentem, sed ad omnes non
[012] pertinet exceptio, quia licet iuste eicere possint, tamen non poterunt
[013] sine iudicio licet ius habeant eiciendi. Ius tamen habent recenter, post
[014] tempus autem nequaquam. Unde si verus dominus allegaverit quod iuste,
[015] replicari poterit quod20 iniuste quia sine iudicio. Et unde si verus dominus
[016] exceperit quod ius habeat et liberum tenementum, et iniuste et sine
[017] iudicio eiectus sit,21 et quod querens qui22 iniuste eiecit feodum et liberum
[018] tenementum habere non possit, replicari23 poterit de tempore quod verus
[019] dominus liberum tenementum amisit per cursum temporis, per patientiam
[020] sive negligentiam vel per impotentiam.

Quod patientia per longum tempus habita trahitur ad consensum.


[022] PATIENTIA enim longa trahitur ad consensum, et negligentia sive dissimulatio
[023] abolent24 iniuriam. Et unde disseisitor cum tempus habeat pro25
[024] se et quasi liberum tenementum, sine brevi et sine iudicio disseisiri non
[025] potest. Et unde si fuerit sine iudicio disseisitus et portaverit assisam,
[026] non obstabit ei exceptio quod liberum tenementum non habuit querens
[027] propter usurpationem sine iudicio quantum ad verum dominum, et
[028] propter tempus quantum ad disseisitum. Et in quo casu si alius26 a vero
[029] domino post tempus eiecerit, vel statim post disseisinam vel intrusionem,
[030] contra eiectum habet27 exceptionem quod tenens liberum tenementum
[031] non habuit, exceptionem de libero tenemento non habebit. Et ideo statim,
[032] quia ius non habuit, quod esse posset si ius haberet, nec etiam obstabit
[033] intrusori vel disseisitori exceptio teneræ seisinæ contra intrusorem vel
[034] disseisitorem, quia nihil ad eos de tenera seisina vel alia, cum nihil pertineat
[035] ad eos quod eiciant intrusorem vel disseisitorem propter seisinam28
[036] qualem29 qualem30 præhabitam, iustam vel iniustam, cum ad disseisitorem



Notes

15. querenti, OA, OB, MA, MB, LA, MC, CM, MG.

16. Om., OB, MA, MB.

17. fundavit, OA, OC, LA, MC, CM, MB.

18. de, LA, MC.

19. Om., OB, MA, MB, LA.

20. Om., OB, MA, MB.

21. fuerit, OB, MA, MB.

22. Om., LA, MC; licet, OC, MG.

23. replicare, V, LA.

24. obolent, V. LA; aboleret, OC.

25. per, LA, MC, MA, MG.

26. aliquis, Y; aliis, LA.

27. sic, CE, Y, Co, MC; om., OA, OB, OC, MA, MB, MG, LA, CM.

28. disseisinam, LA, MC.

29-30. sic, OA, CE, Co, Y; qualem, MSS. gen.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College