Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 132  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] facere, quia1 si potest id quod plus est, multo fortius potest
[002] id quod minus.2 Est etiam aliud genus villenagii quod tenetur de domino
[003] rege a conquestu Angliæ quod dicitur socagium villanum, et quod est
[004] villenagium sed tamen privilegiatum. Habent itaque tenentes de dominicis
[005] domini regis tale privilegium quod a gleba amoveri non debent quamdiu
[006] velint et possint debitum facere servitium. <Nec compelli poterunt
[007] contra voluntatem suam ad tenendum huiusmodi tenementa, et ideo3
[008] dicuntur liberi.> Et huiusmodi villani sokemanni proprie dicuntur glebæ
[009] ascriptitii. Villana autem faciunt4 servitia sed certa et determinata.
[010] Dare autem non possunt tenementa sua nec ex causa donationis ad
[011] alios transferre, non magis quam villani puri. Et unde si transferri debeant,
[012] restituant5 ea domino vel ballivo, et ipsi ea tradunt aliis in villenagium
[013] tenenda. Item est manerium domini regis et dominicum in manerio, et
[014] sic plura genera hominum in manerio, vel quia ab initio vel quia mutato
[015] villenagio. Sunt enim in manerio domini regis milites et liberi tenentes
[016] per servitium militare et in libero socagio. Sunt etiam6 adventitii qui
[017] tenent eodem modo per conventionem sicut et villani sokemanni, sed
[018] tales non habent privilegium sicut alii villani sokemanni, nisi tantum
[019] conventionem. Et unde si tales cum aliis querantur, non dabitur eis
[020] privilegium sed7 tantum sua conventio. Notandum est8 inter cetera
[021] quod potest quis habere in libero tenemento ius et proprietatem et feodum
[022] et alius liberum tenementum. Item unus feodum et liberum9 tenementum
[023] et alius ius merum. Item unus hæc omnia et alius usumfructum. Item
[024] unus hæc omnia et usum, et alius fructum, et ex fructu sive redditu
[025] liberum tenementum, et sic duo ut videtur in una et eadem re liberum
[026] tenementum. Sed re vera non in eadem re, quia tenementum est corpus
[027] de quo provenit redditus, et sic res una per se. Redditus autem qui de
[028] tenemento provenit una res est per se et unum corpus. Item de hoc quod
[029] dicit quod unus habet omnia10 prædicta et etiam usum et alius fructum,
[030] videri poterit, ut si quis de tenemento suo quod habet in dominico et
[031] excoluerit alicui dederit aliquam certam partem fructuum, scilicet tertiam
[032] garbam vel quartam, modo in uno campo modo in alio, licet campi
[033] incerti11 sint quo anno excoli debeant, tamen quod talis percipere12 debeat
[034] cum campi culti sint, habet liberum tenementum, et ille qui solvit eodem
[035] modo: unus scilicet in tenemento et alius in redditu. Ex13 hoc14 quod



Notes

1. et, OC, MG; et quia, MC, CM.

2. minus est, V, MA, CM.

3. Om., OB, MA, MB, MG.

4. faciant, OB, MB; fac., MA.

5. restituunt, OA, OB, OC, MB, MG.

6. autem, LA, MC, CM, OC; enim, OB; om., MG.

7. nisi, OB, MA, MB.

8. etiam, LA, OC, MG; erit, MA; om., OB, MB.

9. Om., OB, MA; om. item . . . tenementum, MB.

10. hæc omnia, V, MA, MG.

11. Om., OB, MA, MB.

12. recuperare, OB, MA, MB.

13. et, OB; et ex, MB; rex, LA.

14. quo, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College