Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 131  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in numero piscium quasi de certo redditu sicut in denariis. Et si nullam
[002] in hoc casu habeat districtionem, locum habebit assisa novæ disseisinæ
[003] quia deficit districtio. <Item potest quis liberum tenementum habere eo
[004] quod in possessione est, dum tamen nomine proprio, licet per disseisinam
[005] vel intrusionem, versus omnes qui ius non habent, sed versus dominum
[006] proprietatis non, nisi hoc habeant24 ex tempore quod sufficere possit pro
[007] titulo cum longa et continua et pacifica seisina.> <Item potest quis
[008] firmam habere seisinam versus quosdam sicut non dominos ex tempore, et
[009] tenerem25 et infirmam erga veros dominos, et sic liberum tenementum
[010] versus quosdam et non versus alios. Item servus in statu libero versus
[011] omnes dominos et non dominos, et sub potestate dominorum existens
[012] erga non dominos, sed erga dominos non nisi in casu.>

Alia divisio tenementorum.


[014] ITEM tenementorum aliud villenagium. Et villenagiorum26 aliud purum
[015] aliud privilegiatum. Purum autem villenagium est quod sic tenetur quod
[016] ille qui tenet in villenagio, sive liber sive servus, faciet27 de villenagio28
[017] quidquid ei præceptum fuerit, nec29 scire debet vespere quid facere debeat
[018] in crastino, et semper tenebitur ad incerta. Talliari autem potest ad
[019] voluntatem domini ad plus et30 ad minus. Item dare merchetum pro filia
[020] maritanda, et ita semper tenebitur ad incerta, ita tamen quod si liber
[021] homo sit, hoc faciat31 nomine villenagii et non nomine personæ, nec etiam
[022] tenebitur de iure ad merchetum quia hoc non pertinet ad personam liberi
[023] sed villani. Si autem villanus fuerit, omnia faciat et incerta tam ratione
[024] villenagii quam personæ. Nec liber homo, si sic tenuerit, contra voluntatem
[025] domini villenagium retinere poterit, nec ipse compelli quod retineat
[026] nisi velit. Est etiam villenagium non ita purum, sive concedatur libero
[027] homini vel villano ex conventione tenendum pro certis servitiis et consuetudinibus
[028] nominatis et expressis, quamvis servitia et consuetudines
[029] sint villanæ. Et unde si liber eiectus fuerit32 vel villanus manumissus
[030] vel alienatus, recuperare non poterunt33 ut liberum tenementum cum sit
[031] villenagium, et cadit assisa. Vertitur tamen in iuratam ad inquirendum
[032] f.209] de conventione, propter voluntatem dimittentis et consensum.
[033] Quia si querentes in tali casu recuperaverint villenagium, non erit propter
[034] hoc domino iniuriatum propter ipsius voluntatem et consensum, et
[035] contra voluntatem suam iura ei non subveniunt, quia si dominus potest
[036] villanum manumittere et feoffare, multo fortius poterit ei quandam conventionem



Notes

24. habeat, Y, MA, MG; habent, OC.

25. sic, MSS. gen.; teneram, V, MA; tenere, OC.

26. villenagium, OA, CE, LA, Y; villenag., MSS. var.; om. et villenagiorum, MG, CM.

27. faciat, MC; fac., MA; fecerit, OC.

28. villano, OA, CE.

29. neque, MSS. var.

30. vel, V, MA, MB.

31. faciet, OB, MA, MB, MG, CM.

32. Om., OB, MA, MB, OA, Y.

33. poterit, OB, MA, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College