[001] non recipit nec de consensu partium nec sine, sicut sunt iura de [002] quibus superius mentionem fecimus, secundum quod videri poterit in [003] iure præsentandi, quod indivisibile est licet commune. Et unde aut [004] omnes consentiant et præsentent aut nullus, quia non valebit præsentatio [005] si unus ex pluribus contradicat, nec præfertur maioritas sive pluralitas [006] neque æsnescia. Item tenementum poterit esse commune inter plures [007] et non participes quantum ad aliquem usum, nec erit alicuius proprium [008] per se nec certis personis commune, sed alicuius universitatis sive in [009] civitate sive extra, sicut stadium et theatrum et huiusmodi. Item est [010] quasi tenementum quod magis14 commune est, scilicet quod non est [011] alicuius singularis personæ per se nec in communi, nec alicuius universitatis [012] per se, sed commune omnium, sicut est via regia, litus maris, ut [013] supra de rerum divisione plenius. Illa vero quæ in bonis dei sunt et15 [014] de quibus superius dictum est nullius homini sunt, nec possideri possunt [015] ab homine nec ad alium transferri ut fieri possint16 liberum tenementum [016] alicuius, nec recuperari ut liberum tenementum.
De piscaria.
[018] ITEM dici poterit liberum tenementum alicuius per se vel in communi [019] f.208b] piscaria in fundo proprio, ut si quis terram possideat prope [020] ripam ex utraque parte aquæ, per totum licebit ei piscari sicut in tenemento [021] suo sine impedimento alicuius. Et si quis eum impediverit, facit ei [022] disseisinam, nec competit ei hoc facere in proprio ex aliqua impositione [023] servitutis cum nemini serviet fundus proprius. Item si tantum ex altera [024] parte prædia possideat prope ripam, tenementum suum erit ad17 filum [025] aquæ, et sua erit piscaria et ius piscandi sine alio, nisi forte ita sit quod [026] servitutem imponat fundo suo quod quis possit piscari cum eo, et ita in [027] communi, vel quod alius per se ex toto, et quod sibi ipsi servitutem imposuerit [028] quod ipse non possit. In communi autem piscari poterit vicinus [029] cum vicino ex vicinitate, vel pro18 certo pretio vel ex longo usu ad similitudinem [030] iuris pascendi19 in alieno. Sed quid dicetur de muliere quæ piscari [031] debeat nomine dotis? Videndum erit20 utrum assignetur ei aliqua piscaria [032] per se nomine dotis. Hoc erit suum liberum tenementum. Si autem piscari [033] debeat in communi cum waranto suo ratione suæ tertiæ partis, erit piscaria [034] suum liberum tenementum, sed in communi cum waranto suo. Si [035] autem concedatur ei tertia piscatio per21 se,22 tempore piscationis suæ [036] erit liberum tenementum suum quamdiu piscata fuerit, et desinit esse [037] cum piscari desierit, et sic incipit et desinit. Si autem concedatur ei tertius [038] piscis, nullum habebit liberum tenementum in piscaria. Habebit tamen23