Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 129  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sicut in aureis et argenteis, et non solum in huiusmodi verum etiam in
[002] aliis rebus quæ consistunt in pondere, numero et mensura. Mensura,
[003] sive sit liquidum ut vinum et oleum, sive solidum ut frumentum, sive
[004] mensuratum sive non mensuratum: mensuratum ut in modio vel non
[005] mensuratum ut in garba, modo in uno loco modo in alio, dum tamen in
[006] f.208] uno tenemento. Et eodem modo de liquido. Et illud idem fiat
[007] de numero. Item liberum tenementum dici poterit vel quasi quies et pax
[008] et pacifica possessio et libertas, quia qui1 quietem non habet nec pacem ei
[009] aufertur commoditas tenementi, quia sine quiete et pace tenementum
[010] teneri non potest, ut si quis per vim uti voluerit contra voluntatem
[011] domini. Item si districtiones fecerit iniuriosas et transgressivas per quas
[012] auferat domino commoditatem possidendi. Item si contra voluntatem
[013] domini iniuste uti velit aliqua servitute, ut si velit pecora immittere per
[014] vim vel non secundum debitum modum, vel alia2 uti servitute contra
[015] voluntatem domini cuius tenementum fuerit. Item tenementorum aliud
[016] proprium et alicuius per se sine participe vel3 sine adiuncto, aliud non
[017] per se sed cum adiuncto et participe. Cum adiuncto ut si vir cum uxore
[018] vel e converso, et qui non4 dicuntur participes quia iura eorum et res
[019] divisionem non recipiunt, sunt enim una caro quamvis animæ diversæ.

Item commune tenementum.


[021] ITEM commune aliud cum participe ante divisionem in rebus corporalibus
[022] quæ divisionem recipiunt.5 Res vero incorporales sicuti sunt iura divisionem
[023] non recipiunt tamen sunt communia. Eodem modo libertates
[024] communes sunt quæ divisionem non recipiunt. Proprie autem dicitur
[025] commune una cum aliis, vel cum aliis una id6 est7 simul, et tale tenementum
[026] commune non est proprium per se alicuius nec discretum, sed cum
[027] aliis per totum in communi. Item quod corporale est et de natura sui
[028] divisibile inter coheredes et participes, de communi consensu eorum
[029] remanere poterit indivisum sibi et aliis ad aliquem usum, sicut ad usum
[030] pascendi vel8 fodiendi, et erit usus cuiuslibet singularis et per se per9
[031] totum, et10 tenementum commune11 omnibus participibus et per totum
[032] et non singulare alicuius per totum nec in parte. Et unde quod de communi
[033] consensu semel inter12 partes contrahitur13 quod tenementum
[034] remaneat in communi, sine contrario consensu omnium dissolvi vel
[035] dividi non potest, quia nihil adeo tam conveniens est naturali æquitati
[036] etcetera. Item communi cum aliis et non per se sine aliis, et quod divisionem



Notes

1. Om., LA, MG.

2. Om., OB, MA; aliqua, MB.

3. et, OB, MA, MB.

4. Om., OA, CE, Y, OB, MA, MB, MC.

5. non recipiunt, V, CE; om. recipiunt . . . divisionem, LA.

6-7. idem, OA, LA, OB, MA, MB.

8. Om., OB, MA, MB.

9. et per, OB, MA, MB.

10. Om., OB, MA, MB, LA, MC, CM.

11. et commune, OB, MA, MB.

12. in, CE, Y.

13. contrahatur, MC; trahatur, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College