[001] gios non detenta, si cum29 secta fuerit examinata, non concordet nec deponat [002] secundum intentionem querentis, quia forte dicit contrarium vel [003] diversum, vel quia nihil scit30 nisi de auditu, vel quod31 nihil actum fuit in [004] præsentia eorum qui producuntur, tunc ille de quo queritur recedat32 sine [005] die.
Sunt etiam catalla quæ petuntur sub nomine averiorum cum quis in solo alieno fecerit opus manifestum, si instrumenta sua sicut utensilia capiantur quasi in namium propter delicta.
[007] SUNT etiam catalla quæ aliquando petuntur sub nomine averiorum cum [008] quis in solo alieno opus fecerit manifestum,33 ut si howiaverit vel fossatum [009] fecerit vel34 carucam immiserit, et huiusmodi utensilia vel catalla capiantur, [010] et35 per vadium et plegios denegata cum petantur, et vicecomes vel ballivus [011] ad querelam eius cuius fuerint illa deliberaverit usque ad comitatum, [012] ubi cum captor dixerit quod iuste capta sint propter opus manifestum36 [013] in fundo et solo suo iniuste contra voluntatem suam, et alius dicat fundum [014] illum esse suum: quia istud tangit liberum tenementum, nec sciri poterit [015] quis eorum dominus sit, nec comitatus potestatem habet cognoscendi, tunc [016] recurrendum erit ad assisam novæ disseisinæ per illum qui queritur, et [017] retornentur utensilia et averia sic capta, et ante captionem assisæ non deliberentur. [018] Et sic fiat de similibus.