Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 128  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] convertitur. Dominus tamen Martinus assisam cepit de divisis corruptis
[002] vel20 mutatis omnino sicut de libero et non sicut de transgressione. Dicebat
[003] enim quod non potuit quis magis iniuriosam facere disseisinam quam de
[004] terminis demoliendis21 omnino vel corrumpendis in parte vel amovendis,
[005] sicut probatur etcetera. Dictum est autem de tenemento quod commune
[006] est cum vicinis. De eo autem quod commune est cum participibus dictus
[007] est supra.22

De divisione tenementorum.


[009] ITEM tenementorum aliud divinum aliud humanum. Humanum, sicut
[010] dictum est superius, proprium vel commune, et liberum et purum ut
[011] supra, secundum quod deo datur et hominibus. Item sacrum et divinum,
[012] liberum et purum ab omni subiectione, sicut res sacra quæ tantum in
[013] bonis dei est23 et non in bonis alicuius privatæ personæ vel alicuius hominis
[014] singularis, scilicet quod rite et per pontifices deo sunt dedicatæ et consecratæ,
[015] numquam24 ad aliquos25 usus privatos postmodum reversuræ,
[016] sicut sunt monasteria, cathedralia, conventualia, parochialia, capellæ
[017] dedicatæ et cimiteria dedicata, sive mortui inferantur sive non: quia
[018] si semel loca illa fuerint dedicata et consecrata, iterum ad humanos
[019] usus converti26 non debent, nec ea quæ eis sunt adiuncta et sine quibus
[020] res sacræ consistere27 non possunt, sicut sunt dormitoria et28 refectoria,
[021] coquinæ, pistoria et bracitoria,29 sine quibus cultores religionis ecclesiæ
[022] deservire non possunt. Et unde30 unum eorum poterit31 religiosum et
[023] sacrum et aliud magis sacrum, sicut sunt sancta per se et sancta sanctorum
[024] magis sancta. Et unde dirutis ædificiis adhuc semper permanebit locus
[025] sanctus. Et etiam si32 sine consecratione et dedicatione mortui inferantur,33
[026] adhuc erit locus sacer. Item divinorum aliud sacrum aliud34 sanctum.35
[027] Item et sacrorum aliud non sanctum sed sacrum, sicut sunt muri et
[028] portæ civitatum, et ideo sacra quia sanxita per reges et cives manentes
[029] in ea. Constituta est enim pœna capitalis in eos qui ausu temerario
[030] muros vel portas civitatis transcendunt. Item tenementorum quoddam
[031] nec sacrum nec sanctum sed publicum alicuius, scilicet universitatis vel
[032] communionis, vel omnium et non alicuius36 hominis privati vel singularis,
[033] sicut sunt theatra et stadia vel loca publica, sive sint in civitatibus
[034] sive extra. Non solum autem consistit liberum tenementum in terris et
[035] rebus immobilibus, verum etiam in rebus mobilibus, scilicet in redditibus,37



Notes

20. et, OB, MA, MB.

21. demolendis, LA, MC, MG.

22. ut supra, LA, MC.

23. sunt, OB, MA, MB.

24. et numquam, OB, MA, MB.

25. alios, MSS. var.

26. reverti, OB, MA, MB.

27. resistere, OB, MA, MB.

28. Om., OB, MA, MB.

29. sic, MSS. gen.; braciatoria, MA, MB.

30. Om., OB, MA, MB.

31. possit, LA, MC.

32. Om., MG, Y.

33. inser--, LA, CM; inferuntur, OB, MA, MB.

34-35. Om., LA, OC, CM, MG.

36. aliter, LA, MC.

37. redditibus mobilibus, V, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College