Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 127  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] indeterminatum absque aliqua certa temporis præfinitione, scilicet
[002] donec quid fiat vel non fiat:5 ut si dicatur, Do tali donec ei providero.
[003] Liberum autem tenementum non potest dici alicuius quod quis tenet ad
[004] certum numerum annorum, mensium vel dierum, licet ad terminum
[005] centum annorum qui excedit vitas hominum. Item liberum tenementum
[006] dici non potest alicuius quod quis tenet ad voluntatem dominorum precario,
[007] quod tempestive et6 intempestive poterit revocari sicut de anno in
[008] annum et7 de die in diem. Item dicitur liberum tenementum ad differentiam
[009] eius quod est villenagium, quia tenementorum aliud liberum aliud
[010] villenagium. Item liberorum aliud tenetur libere pro homagio et servitio
[011] militari, aliud in libero socagio cum fidelitate tantum, vel cum homagio
[012] et fidelitate secundum quosdam. Item liberorum aliud libera et perpetua
[013] elemosina aliud pura et libera et perpetua, quæ quidem sunt tam in bonis
[014] hominis8 quam bonis9 dei, quia dantur10 non solum11 deo et tali ecclesiæ,
[015] sed abbatibus et prioribus ibidem deo servientibus. <Item est tenementum
[016] datum in liberam elemosinam rectoribus ecclesiarum quæ pura est
[017] et libera, et magis libera et pura: una quæ datur ecclesiæ nomine dotis
[018] in12 dedicatione et alia quæ datur post dedicationem.> Item liberorum
[019] aliud proprium aliud commune. Item communium aliud commune cum
[020] participibus sicut inter plures qui sunt quasi unus heres, et aliud commune
[021] quasi inter vicinos ratione vicinitatis, sicut sunt divisæ et termini
[022] agrorum qui communes sunt, sive sint lapides sive ligna sive fossata, et
[023] quæ13 ponuntur in terminis14 agrorum, ut sciatur quid cui debeat remanere
[024] sicut liberum tenementum separatim,15 ut sciat quilibet quid sit proprium
[025] quid alienum. Illud autem quod ponitur ad differentiam et distinctionem
[026] f.207b] agrorum non erit proprium sed commune, et ita quod totum
[027] erit unius in communi et alterius nihil, autem16 separatim17 alicuius, et
[028] sic totum unius et nihil, sed tamen secundum diversos respectus. Et unde
[029] dicunt quidam quod si fossatum prosternatur a vicino vel in aliquo
[030] diminuatur, vel si lapides finales amoveantur vel arbores finales succidantur,
[031] quod ibi sit potius transgressio quam disseisina. Re vera agi
[032] poterit ad utrumque in eo quod disseisina continet sub se hæc duo,
[033] disseisinam de libero tenemento et transgressionem. Transgressio vero
[034] sub se non continet disseisinam, sed18 in eo quod disseisina sub se continet
[035] utrumque, poterit negotium terminari sicut disseisina vel sicut transgressio:
[036] et quia qui facit quod plus est facit id quod minus est,19 sed non



Notes

5. Om., OB, MA, MB.

6. vel, OB, MA, MB.

7. Om., OB, MA, MB, MG.

8. hominum, MB, MC; hominibus, LA.

9. in bonis, MC, Y, MG, MA.

10. datur, OB, MA, MB.

11. soli, OA, CE, MC, Y, Co.

12. ut, LA; ut in, MC.

13. qui, LA, MC.

14. terris, LA, MA.

15. separatum, LA, MC.

16. Om., OB, MA, MB.

17. separatum, LA, MC.

18. Om., OB, MA, MB.

19. Om., OA, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College