Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 126  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] assisam tulerit contra feoffatum, respondere poterit ad assisam quod licet
[002] feoffator aliquando seisitus esset, tamen desiit possidere per donationem,
[003] et ubi a possessione recessit omnino tam corpore quam animo. Corpore
[004] tam proprio quam alieno quasi nullo nomine suo in possessione relicto.
[005] Item excipere poterit contra intrusores et disseisitores si contra verum
[006] dominum petant per assisam, si post intrusionem vel disseisinam eiecti
[007] fuerint, quod nullam seisinam habuerunt39 pacificam quia ipse verus
[008] dominus eos recenter eiecit post intrusionem et disseisinam, ut supra de
[009] hac materia plenius. Item excipere poterit tenens contra querentem in uno
[010] genere disseisinæ, ubi scilicet aliquis tenet et alius uti velit in tenemento
[011] suo contra voluntatem suam, ut si ille de quo queritur quod uti sic velit
[012] dicat quod tenens non40 sic libere teneat, quia ille usus est in tenemento
[013] et ius habet pascendi vel aliam servitutem ex longo usu vel ex iusta causa
[014] constitutionis41 servitutis, ad quod42 si tenens replicaverit et dicat tenementum
[015] suum esse liberum et quod nullam debeat vicino servitutem, hoc per
[016] assisam in modum iuratæ captam de consensu partium declarabitur. Item
[017] excipi poterit contra assisam et querentem quod licet aliquando esset
[018] disseisina et disseisitus, ipse nunc est in seisina libera et pacifica. Sed tunc
[019] refert utrum talis ante impetrationem vel post. Item utrum seisinam
[020] f.207] propriam ante impetrationem vel post sibi viribus post tempus
[021] usurpaverit, vel gratis oblatam receperit. Si autem post disseisinam et
[022] ante impetrationem non statim et recenter seisinam sibi usurpaverit, in
[023] misericordia erit non solum pro usurpatione et disseisina sed etiam pro
[024] falso clamore, quia post usurpationem nulla subfuit causa impetrandi, et
[025] tenens1 nihilominus pro2 disseisina.3 Et eodem modo fiet si post impetrationem
[026] et prosecutionem seisinam suam gratis oblatam receperit, scilicet
[027] quod ipse in misericordia pro falso clamore si fuerit prosecutus, et alius
[028] pro disseisina. Si autem ante impetrationem hoc fecerit, tunc si postea
[029] impetraverit et uti voluerit, sit in misericordia pro falso clamore, vel si
[030] se retraxerit, quia non est prosecutus.

Item de hoc quod dicit de libero tenemento, exceptio contra.


[032] DATUR etiam exceptio tenenti contra querentem ex4 libero tenemento.
[033] Continetur enim in brevi quod talis iniuste et sine iudicio disseisivit talem
[034] de libero tenemento suo. Videndum est igitur imprimis de generibus tenementorum,
[035] et cui competat exceptio de libero et cui non. Et sciendum
[036] quod liberum tenementum est id quod quis tenet sibi et heredibus suis
[037] in feodo et hereditate, vel in feodo tantum sibi et heredibus suis. Item
[038] ut liberum tenementum, sicut ad vitam tantum vel eodem modo ad tempus



Notes

39. habuerint, CE, Y, OC, MG, CM, MB; habuerit, OB.

40. Om., OB, MA, MB.

41. const. et, OB, MA, MB.

42. hoc, OB, MA, MB.

1. tenetur, V.

2-3. per disseisinam, LA, MC.

4. de, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College