Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 124  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fortius si quis fuerit in possessione ad terminum et retinuerit per conventionem,
[002] et contra conventionem fuerit eiectus>. Si autem per vim teneatur
[003] extra habet5 actionem ex conventione, et sic parit conventio exceptionem
[004] possidenti, et ei qui non possidet actionem. Et ideo habet6 ille
[005] qui7 possidet exceptionem eo quod ingreditur possessionem de voluntate
[006] querentis, quia hoc semel voluit licet postmodum velle desinat, quia8
[007] sufficit semel voluisse, nec dissolvi poterit9 mutua voluntas nisi ex mutua
[008] voluntate contraria. Et unde in omnibus videndum erit an satisfactum
[009] fuerit10 conventioni vel non, et ita si ille qui queritur contentus esse
[010] debeat vel non. Et si convenerit quod ingredi posset, ut supra de donationibus
[011] plenius, et sic incidit conventio in assisam, et per hoc cadit assisa
[012] et vertitur in iuratam ad inquirendum de conventione.

Item contra hoc quod dicit disseisivit.


[014] ITEM excipi poterit contra assisam ex hac dictione, disseisivit eum,11 quia
[015] dici poterit quod talis numquam fuit in seisina. Dicitur enim qui12 amittit
[016] possessionem sed non ille qui numquam in possessione fuit, nec competit
[017] alicui assisa nisi ei tantum qui tunc cum deiceretur possidebat, nec alius
[018] deici visus est quam qui13 possidet nomine proprio. Non enim poterit
[019] disseisiri qui numquam seisinam habuit, nec nomine proprio nec alieno.
[020] Item si nomine alieno sicut procurator, creditor vel firmarius vel servus,
[021] licet naturalem habeant possessionem et eiciantur, non eis competit
[022] assisa, sed domino proprietatis qui semper habet civilem et per tales sibi
[023] retinet naturalem. Et quia longe aliud est esse in seisina quam seisitus,
[024] sicut longe aliud est esse in possessione quam possidere, videndum erit
[025] quis seisitus est ad hoc quod seisinam suam recuperare possit, et quis non.
[026] Et sciendum quod sunt quidam14 in seisina et non seisiti, sicut sunt illi
[027] qui nomine possident alieno ut supra dicti, licet fuerint15 in possessione
[028] de voluntate dominorum et licet quodam modo seisiti sunt quoad usum
[029] et quoad fructum, non tamen seisiti16 sunt quoad liberum tenementum,
[030] licet alio modo recuperare possint possessionem suam quam per assisam,
[031] ut inferius dicetur. Item sunt non nulli qui in seisina sunt et non seisiti
[032] ante tempus quod sufficere possit pro titulo, et quod pacificum sit et
[033] longum per negligentiam vel17 patientiam vel impotentiam dominorum,
[034] quales sunt intrusores et disseisitores et alii qui ratione adiuncti fuerint18
[035] in seisina ut de libero tenemento, sicut vir cum uxore inter quos nulli
[036] liberi si post mortem uxoris se tenuerit in seisina, vel si forte liberos habuerint



Notes

5. habeat, LA, MC, MB.

6. habeat, LA, MC.

7. qui non possidet actionem qui, V; sic, MSS.

8. quod, OB, MA, MB.

9. potuit, MA, MB, OC, MG; potuerit, Y.

10. sit, LA, MC, CM, OC, MG, MA.

11. Om., OB, MA, MB.

12. quia, LA, MC.

13. is qui, V; ille qui, OC.

14. quidem MSS. var.

15. fuerunt, LA, MC.

16. Om., OB, MA, MB.

17. vel per, LA, MC, MG; et, OC, CM.

18. fuerunt, OA, CE, MG; fuerit, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College