Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 123  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habetis in31 itinere ipsius Martini in comitatu Suffolciæ anno regis32
[002] Henrici duodecimo, assisa novæ disseisinæ, si Ioceanus de Ybernesterne,33
[003] ubi dictum fuit quod ille de quo querebatur quod per considerationem
[004] talis curiæ recuperavit seisinam suam. Et quod nec partibus nec iuratoribus
[005] fides adhiberi34 debeat in hac parte sine recordo, habetis de itinere
[006] eiusdem35 Martini ad assisas novæ disseisinæ capiendas et gaolas deliberandas
[007] eodem36 comitatu,37 assisa novæ disseisinæ, si Laurentius carnifex.
[008] Qualiter autem summoneri debeat curia et quo modo videndum.38
[009] Et sciendum quod qui sic recuperaverit per iudicium vocare debet curiam
[010] ad warantum de iudicio illo per auxilium curiæ domini regis, sive39 fuerit
[011] in itinere iustitiariorum sive coram iustitiariis ad hoc specialiter constitutis,
[012] et dabitur partibus dies de die in diem, et interim fiat recordum et
[013] veniat. Item iniuste quamvis iusto iudicio, ut si ab eo qui iurisdictionem
[014] non habet iudicatum fuerit bene sive male, cum non possit iudicium suum
[015] executioni demandare, et si illud fuerit qualitercumque executus, facit
[016] disseisinam iniuste quamvis iuste iudicaverit, quia iudex ecclesiasticus
[017] iurisdictionem non habet neque coertionem in laico feodo nec in aliis40
[018] quæ pertinent ad dignitatem et41 coronam domini regis. Item poterit
[019] intervenire iustum iudicium ab initio, ut in districtionibus faciendis, et
[020] vertitur ex post facto in disseisinam, sicut in burgagio42 et tenuris43 exterioribus,
[021] ut si dominus per considerationem curiæ suæ pro defectu servitii
[022] ceperit tenementum tenentis sui in manum suam sicut simplex
[023] namium,44 donec de redditu fuerit satisfactum. Sed cum talis cuius tenementum
[024] fuerit obtulerit de satisfaciendo de redditu et arreragiis, restitui
[025] debet ei possessio. Et si dominus hoc recusaverit, extunc erit manifesta
[026] disseisina. Et de hac materia inveniri poterit in itinere prædicti Martini
[027] in comitatu Cantiæ, anno regis Henrici duodecimo. Item esto quod quis
[028] intraverit tenementum alicuius per conventionem, et videtur quod hoc
[029] f.206] facit iniuste quia sine iudicio et antequam sciatur veritas de
[030] conventione. Et unde videretur1 quod querens recuperare deberet2 per
[031] assisam. Sed re vera non recuperat,3 quia licet videatur prima facie quod
[032] assisa locum habere debeat, eliditur4 tamen assisa per exceptionem conventionis
[033] cum talis per conventionem fuerit in possessione, <et multo



Notes

31. de, LA, MC.

32. regni regis, LA, MC.

33. Herveston., Ybreneston., Yhernestern., MSS. var.

34. adhibere, LA, MC.

35. ipsius, V, CM; om., LA, MC.

36-37. in comitatu tali, V; comitatu, OA, MB, CM, Co, Y; cenera, LA; de comitatu eodem, MC; om., OB, OC, MA, MG; sic, CE.

38. videndum est, LA, MC.

39. sive hoc, LA, MC, CM, OC, MG; om., OA, OB.

40. illis, LA, MC.

41. et ad, OA, LA, MC.

42. burgagiis, V, MA; sic, LA, CE; burgag., MSS. gen.

43. tenuerit, MB, MC; tenuerunt, OB; ten., OC.

44. manum, LA, OC; mamium, MG.

1. videtur, LA, CM, Y, OC, MG.

2. debeat, OB, MA, MB.

3. recuperabit, Y, CM, MG.

4. elidetur, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College