Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 122  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iudicio dici poterit18 quantum ad disseisitorem si ab alio fuerit eiectus
[002] qui ius non habet, sive incontinenti sive post tempus, propter commodum
[003] possidendi, cum ille qui in possessione fuerit iuste vel iniuste, et nomine
[004] proprio qualitercumque et non alieno, plus iuris habeat in possessione
[005] quam ille qui est extra possessionem et ius non habet. Et unde si cum
[006] talis esset extra possessionem et petere vellet versus19 iniuste possidentem,
[007] non haberet actionem. Et unde si sine iudicio viribus eiciat iniuste possiden-
[008] f.205b] tem cum per iudicium non possit, merito debet ei per iudicium
[009] restituere quod sibi20 sine iudicio et ideo21 iniuste viribus usurpavit, nulla
[010] obstante exceptione proprietatis vel liberi tenementi contra spoliatum.
[011] Item si quis in seisina fuerit per iudicium, tunc refert utrum iudicium
[012] iustum fuerit vel iniustum, quia si iustum iuste possidebit, quia iuste
[013] possidet qui prætore auctore possidet, iuste tamen auctoritatem22 interponente.
[014] Si autem auctoritas iniuste interposita fuerit iniustum erit
[015] iudicium, et ideo revocandum, et non solum facit curia quæ23 iudicat
[016] iniuriam et disseisinam, verum etiam ballivus curiæ qui tale iudicium
[017] iniustum fuerit executus,24 et non solum ballivus, verum etiam dominus
[018] vel alius qui ex tali iudicio nactus fuerit possessionem, non tamen ad
[019] pœnam sed ad restitutionem, quia liberabitur a pœna qui immunis est a
[020] disseisina. Hæc autem tenenda sunt si de tali iudicio in curia facto constiterit
[021] per examinationem, vel partium confessionem vel alio modo. Si
[022] autem taliter constare non possit vel iuratores assisæ dubitaverint vel
[023] nihil sciverint de iudicio, præsumi tamen debet quod curia bene iudicaverit
[024] donec probatum fuerit in contrarium, quia in meliorem partem
[025] declinare debet interpretatio, et ita quod querens nihil capiat per assisam,
[026] sed sibi perquirat si voluerit versus curiam de iniusto iudicio, et quod
[027] summoneatur curia quod recordari faciat etcetera, et habeat recordum.
[028] Et quod melius est secundum Martinum quod præcipiatur vicecomiti
[029] quod ipse præcipiat domino vel ballivo25 curiæ quod26 recordari27 faciant28
[030] et habeant29 recordum ad certum diem per tale breve.30 Et de hac materia



Notes

18. potest, MC, LA.

19. Om., OB, MA, MB.

20. si, LA; si sibi, MA.

21. Om., OB, MA, MB, LA; omnino, CM.

22. sic, MSS. gen.; auctoritate, LA, CM, V.

23. qui, LA, MC.

24. prosecutus, OB, MA, MB.

25. ballivis, LA, MC.

28. faciat, V, Y; fac. (= faciendum?), LA, MC, CM.

26-27. ad recordum, LA, MC, CM.

29. habeat, LA, MC, Y.

30. sic, MSS. gen.; Rex vic. salutem. Si A. fecerit te securum de clamore suo prosequendo, tunc assumptis tecum quatuor discretis et legalibus militibus de comitatu tuo in propria persona tua accedas ad curiam talis de N. et in præfata curia illa recordari facias loquelam quæ fuit in eadem curia per breve nostrum de recto inter ipsum A. petentem et B. tenentem de tanto terræ cum pertinentiis in N. unde idem A. queritur sibi falsum, factum fuisse iudicium <in eadem curia; vel sic, unde queritur quod favorem talis qui est tenens iniustum differtur iudicium.> Et recordum illud habeas coram iustit: nostris etc. sub sigillo tuo et per quatuor legales milites vel homines ex illis qui recordo illi interfuerunt. Et habeas ibi etc., Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College