Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 121  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.205] tem impetrationem et diligentem prosecutionem, et sive sic sive
[002] sic, semper tenebitur accipiens ad pœnam vel ad restitutionem vel ad
[003] utramque.1 Et sciendum quod diligens est ille qui incontinenti post disseisinam
[004] impetraverit, quod quidem non valebit nisi diligenter post
[005] impetrationem fuerit prosecutus. Diligens enim esse poterit in impetratione
[006] et negligens in prosecutione, vel diligens vel negligens in utroque.
[007] Et si in utroque diligens fuerit non præiudicabitur ei quamvis captio
[008] assisæ ad tempus differatur. Multas vero alias2 exceptiones3 tenens habere
[009] poterit ex persona sua, sicut inferius de exceptionibus plenius dicetur.

Exceptio contra assisam, si iniuste et sine iudicio.


[011] SI autem nulla sit exceptio quæ competat tenenti ex ipsa iurisdictione
[012] vel ex ipso brevi vel ex personis partium, tunc videndum erit si aliqua
[013] competat ex ipso facto. Continetur enim in brevi scilicet, questus est
[014] nobis4 talis quod talis iniuste et sine iudicio disseisivit talem. Quæ quidem
[015] verba iniuste et sine iudicio accipi possunt simul coniunctim vel5 divisim
[016] sive disiunctim, scilicet6 iniuste vel sine iudicio. <Iniuste quia sine iudicio,
[017] sine7 iudicio quia8 disseisitor nullam habuit actionem, vel cum actionem
[018] habuerit noluit iudicium expectare sed fecit se iustitiarium, et potius uti
[019] voluit viribus quam iudicio.> Iuste prima facie propter ius, sed iniuste
[020] propter iniuriam quia sine iudicio: vel iniuste quia9 licet10 cum iusto
[021] iudicio sed a non suo iudice, et ideo iniuste quia non habet executionem,
[022] vel si habeat, quod idem est ut si iustitiarius vel curia alicuius licet iurisdictionem
[023] habuerit11 scienter male iudicaverit12 vel ignoranter, vel saltem
[024] aliquis qui non habet iurisdictionem neque coertionem, si velit sententiam
[025] suam executioni demandare, et sic iniuste quamvis cum iudicio,13 simul
[026] et coniunctim: vel iniuste per se quantum ad disseisitum qui iuste seisitus
[027] fuit et iniuste disseisitus, vel iniuste quantum ad disseisitorem qui sine
[028] iudicio disseisivit. Item iniuste quantum ad disseisitum qui sine iudicio
[029] eicitur, licet iuste ab eo qui ius habet prima facie, tamen14 iniuste quia
[030] sine iudicio, quia quamvis verus dominus ius habeat in re et iuste eiciat,
[031] tamen iniuste eicit quia sine iudicio et quia15 propriis viribus reposcit
[032] quod per iudicem reposcere deberet,16 ideo per iudicium restituat quod
[033] sibi sine iudicio viribus usurpavit, numquam postmodum nisi vix tantum
[034] super proprietate audiendus, et hoc si post tempus eiciatur quod sufficere
[035] pro titulo, ad hoc quod sine brevi non17 teneatur tenens respondere. Secus
[036] autem est si incontinenti reiciat disseisitorem. Item iniuste quia sine



Notes

1. sic, V; utrumque, MG; utmque., MSS. gen.

2-3. actiones, OB, MA, MB, CM.

4. Om., OB, MB, CM, OA, CE, OC, MG.

5. et, LA, MC; sive, MG.

6. saltem, MA, MB, CM; om., OB.

7-8. et, LA, MC.

9-10. quilibet, LA, MC.

11. habuerit, OA, CE, MG, Y.

12. iudicaverint, OA, CE, MG, Y.

13. iudicio suo, LA, MC.

14. cum, MSS. var.

15. qui, OA, CE, Y.

16. debent, debet, MSS. var.

17. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College