Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 120  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de facto suorum. Si autem contra eos, recuperabit querens, et dominus
[002] cum redierit, si factum eorum advocaverit, incidit in pœnam disseisinæ
[003] cum suis, et si viderit sibi expedire agat de convictione. Si autem antequam
[004] redierint et advocaverint disseisinam moriantur domini et succedant
[005] heredes, adhuc possunt heredes factum suorum advocare vel
[006] deadvocare ante captionem assisæ, quia eorum factum ab antecessore non
[007] fuit advocatum, quod si esset, ita esset primus et principalis disseisitor
[008] et teneretur ad31 pœnam et ad restitutionem, et sic non transiret disseisina
[009] usque ad heredes quoad pœnam, quamvis quoad restitutionem
[010] per breve de ingressu. Sed cum non advocavit,32 sic transit advocatio
[011] disseisinæ usque ad heredes ut33 sic advocent factum vel non advocent,
[012] et sic teneantur de iniuria vel non teneantur. Quod autem dictum est de
[013] domino et herede suo dici poterit de abbate vel priore mortuo et eorum
[014] successoribus. Si autem abbates et priores vivi sint, et antequam advocaverint
[015] depositi vel ad alias dignitates translati, adhuc erit idem in
[016] personis successorum quod dicitur superius in personis heredum, sive
[017] impetratum sit contra eos sub proprio nomine appellativo34 vel sub
[018] nomine dignitatis vel sub utroque. Si autem ante depositionem35 vel
[019] mutationem advocaverint disseisinam, ipsi tenentur post depositionem35
[020] vel mutationem, et ita quod si ante depositionem35 vel mutationem impetratum
[021] sit contra eos, procedet36 assisa sub37 nomine abbatis vel prioris
[022] etiam post depositionem vel mutationem. Si autem post38 depositionem
[023] vel mutationem fuit impetratum, cum advocarent39 tenentur tamen ex
[024] ratihabitione et conveniendi sunt per breve de40 nova disseisina,41 non
[025] sub nomine abbatis vel prioris sed per tale breve: Questus est nobis talis
[026] quod talis monachus vel canonicus quondam abbas de tali loco et tales
[027] iniuste etcetera. Et idem erit si translatus fuerit, scilicet episcopus talis
[028] etcetera.

Si quis recenter ingreditur post disseisinam.


[030] SI quis autem recenter ingreditur post disseisinam flagrante maleficio,
[031] non est mirum si teneatur de disseisina cum res in se sit vitiosa propter
[032] disseisinam. Scit enim42 aut scire debet quæ vel43 qualis sit res quam
[033] ingreditur si vitiosa per disseisinam, sicut ille qui rem emit scire debet
[034] utrum libera sit vel serva per impositionem sive constitutionem servitutis.
[035] Item utrum sit onerata vel non. Item utrum contentiosa sit per diligen-



Notes

31. et ad, OA, CE, LA.

32. advocaverit, LA, MC.

33. et, OB, MA, MB, CM.

34. appellationis, V; appellato, appellatum, MSS, var.

35. dispositionem, MSS, var.

35. dispositionem, MSS, var.

35. dispositionem, MSS, var.

36. procedat, V, MB, OC.

37. Om., OB, MA, MB, CM.

38. sic, V, CE, Co, Y; ante, OB, MA, MB, CM, LA, MG; ante post, MC; om., OA, OC.

39. advocaverint, LA, MC.

40-41. novæ disseisinæ, OB, MA, MB, CM.

42. Om., OB, MA, MB, CM.

43. et, OB, MA, MB, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College