Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 119  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] incipiunt esse principales disseisitores vel detentores, non per se sed cum
[002] aliis primis et principalibus. Item sunt primi et principales disseisitores
[003] quoad primum et principalem disseisitorem et quoad primum disseisitum,
[004] cum statim post primam disseisinam primum et principalem disseisitorem
[005] disseisiverint,8 quia tenentur de disseisina tam primo disseisito propter
[006] recentiam disseisinæ, quam primo et principali disseisitori propter commodum
[007] possessionis. Si autem post intervallum disseisinam fecerit, non
[008] tenetur disseisito primo nisi tantum ad restitutionem, et non ad pœnam.
[009] Secundo vero9 disseisito et dissesitori tenetur ad utrumque, et refert
[010] utrum fiat translatio ante impetrationem brevis vel post. Item primus et
[011] principalis esse poterit unus per se, et alii10 secundarii,11 plures sicut unus,
[012] ut si post primam disseisinam res12 translata fuerit ad plures, sive13 de14
[013] voluntate primi disseisitoris sive15 contra voluntatem. Et eodem modo
[014] possunt esse plures primi et principales disseisitores quoad iniuriam, et
[015] principales disseisitores quoad rem post partitionem. Item possunt esse
[016] disseisitores, licet non principales neque primi neque secundarii, sicut
[017] sunt illi qui sunt in auxilio et consilio, et ad quos nihil pervenerit de re
[018] disseisita. Item facit quis disseisinam non nomine proprio ut prædictum16
[019] est, sed nomine17 alieno, ut si18 procurator, servus vel familia nomine
[020] f.204b] dominorum fecerint disseisinam, ipsi semper erunt primi et
[021] principales quousque domini eorum factum19 eorum20 advocaverint et21
[022] disseisinam vel22 deadvocaverint.23 Si autem advocaverint, tunc incipiunt
[023] esse principales disseisitores et primi,24 principales propter seisinam25 rei
[024] disseisitæ, et primi eo quod ratum habent factum suorum,26 quia ratihabitio
[025] retrotrahitur ad primum factum suorum, et sic incipiunt esse
[026] primi et principales et sui27 desinunt esse principales. Si autem factum
[027] suorum28 deadvocaverint, et cum interpellati fuerint qualitercumque ab
[028] homine vel alio modo factum non emendaverint, adhuc tenentur, dum
[029] tamen si præsentes sint et se gratis posuerint29 in assisam licet in brevi
[030] non nominentur. Si autem factum suorum emendaverint sive ante impetrationem
[031] sive post, dum tamen ante captionem assisæ, a pœna disseisinæ
[032] liberabunt se et suos. Si autem in remotis agant domini ita quod interpellari
[033] non possint,30 nec aliquid sciverint de disseisina, propter hoc non
[034] remanebit assisa in odium disseisitorum, et remanebunt disseisitores primi
[035] et principales, ita quod si assisa faciat pro eis remaneant domini in seisina



Notes

8. disseisiverunt, MA, CM, LA; disseisiverit, MC, Y, MG.

9. vero modo, OB, MA, MB, CM.

10. alio, OA, OB, MB, CM.

11. secundario, OA, OB, MB, CM, LA, MC.

12. Om., OB, MA, MB, CM.

13-14. sine (sive), OB, MA, MB, CM.

15. Om., OB, MA, MB, CM.

16. dictum, LA, MC.

17. Om., OB, MA, MB, CM.

18. si est, LA, MC.

21. vel, LA, MG.

19-20. Om., OB, CM, MC.

22. et, LA; om., MC, MG.

23. deadvocaverunt, LA, MC; deadvocaverit, OB, MB, CM.

24. primi et, OA, CE, Y, MG.

25. disseisinam, LA, MC.

26. eorum, OB, MA, MB, CM.

27. inde, LA, MC.

28. eorum, LA MC.

29. posuerunt, LA, MC.

30. possunt, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College