Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 118  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] habet hundredum ille24 redditum habeat donec hundredum convincatur
[002] ab eo, et sic fiat de similibus.

Exceptio quæ competit contra querentem ex persona tenentis.


[004] COMPETIT etiam exceptio tenenti ex25 persona sua propria contra querentem,
[005] ut si dicat quod ipse non fecerit26 disseisinam si disseisina ibi fuerit,
[006] sed alius antecessor vel prædecessor suus qui mortuus est, et ipse non
[007] utitur alia27 seisina quam ipsi fecerunt, et cum iniuria personalis sit ad
[008] heredes non extenditur neque ad successores, nec eodem modo cum personalis
[009] sit, quia pœna tenebit suos auctores. Igitur alia actione opus erit
[010] per breve de ingressu. Item si dicat quod ipse non fecit disseisinam sed
[011] alius, licet rem habeat disseisitam, videndum erit utrum illam habeat
[012] f.204] vitiosam, scilicet statim post disseisinam, sive de voluntate primi
[013] et principalis disseisitoris, sicut ex aliqua iusta causa adquisitionis,
[014] sive ad unum pervenerit sive ad plures de manu in manum, sive contra
[015] voluntatem primi disseisitoris per disseisinam vel per1 intrusionem. Quibus
[016] casibus sine primo et principali disseisitore non respondebit quia per se
[017] disseisinam non fecit2 sed cum alio, secundum quod videri poterit si rex
[018] disseisinam fecerit et postea rem3 ad alium statim transtulerit, quilibet
[019] est disseisitor principalis, rex primus et principalis propter factum, et
[020] alius similiter principalis propter recentem ingressum, et quamvis principalis
[021] sit, tamen4 sine5 rege non respondebit quia simul cum eo fecit disseisinam.
[022] Item nec vice versa primus et principalis non respondebit sine
[023] secundario, quia sine eo restituere non potest. Item si per longum intervallum
[024] post disseisinam ad alios res pervenerit, sive ad unum sive ad
[025] plures successive, tales non sunt principales disseisitores licet sint rei
[026] vitiosæ iniusti detentores, ut supra plenius de translationibus.

Quis dici debeat principalis disseisitor, quis secundarius.


[028] AD maiorem autem evidentiam videndum est per exemplum quis primus
[029] et principalis disseisitor sit, et quis6 principalis sed secundarius eo quod
[030] seisinam habuerit rei disseisitæ post disseisinam. Et sciendum quod facit
[031] quis disseisinam nomine proprio et aliquando nomine alieno, sicut procurator,
[032] servus vel familia. Item sunt disseisitores primi et principales, et
[033] sunt disseisitores secundarii. Item sunt primi et principales disseisitores,
[034] et sunt secundarii rei disseisitæ iniusti detentores, unus vel plures, post
[035] disseisinam, et non sunt disseisitores. Item sunt primi et principales disseisitores
[036] per se et sine aliis, antequam rem disseisitam ad aliam transtulerint7
[037] de voluntate vel contra voluntate, et cum translata fuerit alii



Notes

24. et ille, OB, MB, CM; om., MA.

25. in, OB, MA, MB, CM, MG.

26. fecit, V, MG.

27. aliqua, MSS. var.

1. Om., OB, MB, CM.

2. fecerit, OB, MA, MB, CM.

3. Om., OB, MA, MB, CM.

4-5. cum, OB; sine, MA, MB, CM.

6. quis non, V, Y; sic, MSS. gen.

7. transtulerit, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College