Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 116  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] videlicet uxor eiecta fuerit ab aliquo malitiose cum profectus fuerit vir
[002] in Terram Sanctam vel aliam longam peregrinationem, ut uxor interim
[003] disseisita remaneat, succurritur ei per officium iudicis de consilio curiæ
[004] licet non iure actionis, ut si ambo petant per assisam et excipiatur quod
[005] sine viro petere non possit, excipiatur contra disseisitores de fraude et
[006] dolo. Item habet tenens exceptiones contra querentem, ut si querens
[007] excommunicatus fuerit et tenens hoc docuerit per litteras ordinarii patentes,
[008] oportebit querentem docere de absolutione. Item excipere poterit
[009] contra personam querentis quod querens actione non habet nec querelam,
[010] eo quod in possessione fuit nomine alieno ad quem pertinet querela, sicut
[011] procurator, custos, firmarius, servus vel familia. Quo probato cadit breve
[012] et assisa versus tales, licet teneat versus alios qui habent actionem et per
[013] aliud breve. Item competit exceptio contra querentem, ut si petat per
[014] assisam dominus capitalis ubi competit ei districtio, sicut3 inter dominum
[015] et tenentem suum pro servitio debito, quia distringere debet si ad hoc
[016] sufficiat: si autem non, recurrendum est ad superiorem4 quod vicecomes
[017] sit ei in auxilium. Sed vice versa inter tenentem et dominum bene iacet,
[018] scilicet ubi dominus tenentem suum de tenemento suo disseisiverit. Item
[019] competit exceptio contra assisam quare debeat remanere ex ipso dominico,5
[020] sicut est inter dominum querentem et tenentem suum si tenens
[021] suus ei redditum non reddiderit. Iacet tamen inter tenentem querentem
[022] et dominum deicientem, sicut inter alias quascumque personas. Est enim
[023] redditus quandoque liberum tenementum, quandoque6 provenit ex aliquo
[024] libero tenemento, ut si aliquis feoffaverit alium7 de8 aliquo tenemento
[025] pro homagio et servitio, vel si cum quis liberum tenementum habeat de
[026] illo tenemento dederit alicui redditum vel sine tenemento, vel cum tenemento
[027] constituerit alicui redditum pro se et heredibus suis, pro aliqua
[028] servitute habenda in alieno. Si autem debeat quis redditum domino suo
[029] vel servitium et illud omnino non dedixerit sed forte non solverit, non
[030] iacet assisa inter dominum et tenentem suum, sed districtio tantum si
[031] dominus distringere possit et velit. Si autem non possit cum velit, recurrat
[032] ad auxilium domini regis quod præcipiat vicecomiti quod sit ei in
[033] auxilium, et unde non competit ei assisa quamdiu distringere possit per
[034] se vel per superioris auxilium. Si autem tenens suus ipsum omnino deadvocaverit
[035] quod nihil tenuerit de eo, tunc statim cesset9 districtio, propter
[036] quod dicunt quidam quod dominus petere debet terram in dominico,
[037] nihilominus tamen videtur quod locum habeat assisa novæ disseisinæ
[038] de libero tenemento cum deficiat districtio, quia re vera licet tenens sit



Notes

3. sic, CE; si quid, OC; si quis, MSS. gen.

4. superiorem scilicet ad vicecomitem, V, OB, MB.

5. dominio, V, MG; domino, OC.

6. quando, OA, OB, OC, MA, CM, Y.

7. aliquem, LA, MC.

8. ex, OB, MA, CM.

9. cessat, LA, MC, V; restat, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College