Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 115  Next    

Go to Volume:      Page:    




Forma brevis ubi vir numquam fuit in seisina sed uxor, cum ipsa petere non possit per se sine viro.


[002] QUESTI sunt nobis talis vir et uxor sua quod talis iniuste etcetera disseisivit
[003] talem uxorem suam. <Eadem forma fieri posset ut videtur si
[004] servus extra potestatem domini in statu libero liberam uxorem duxerit
[005] cum libero tenemento. Si dominus cum servum talem disrationaverit
[006] liberam uxorem eiecerit de tenemento libero, cum servus liberum tenementum
[007] habere non possit nec ipsa audiri debeat sine viro, et quia tenementum
[008] illud non est perquisitum servi nisi tantum quod habet inde custodiam,
[009] mulier recuperabit non obstante exceptione servitutis. Et idem erit etsi
[010] non fuerit in statu libero: de adquisitis dico sed non de adquirendis.>
[011] Et per hoc breve determinabitur negotium nisi aliquis ipsorum forte
[012] moriatur vel ambo ante captionem assisæ, quo casu si ambo vel uxor
[013] tantum, cadit omnino breve et assisa: si tantum vir non ita, quia adhuc
[014] habebit uxor regressum ad primam disseisinam,19 quod quidem non erit
[015] in casu converso. Si uxor fecerit disseisinam et postea nupserit, tenet
[016] breve et procedet20 assisa, licet prima facie videatur quod cadere debeat
[017] eo quod sine viro respondere non deberet. Respondebit autem sine eo,
[018] sed utrum respondere debeat vel non, distinguendum est utrum ante
[019] impetrationem nupserit vel post. Si ante, cadit breve: si post, non cadit,
[020] quia nubere posset in fraudem. Item esto quod vir ratione hereditatis
[021] uxoris sicut de communa pasturæ fecerit disseisinam sine uxore et præmoriatur:
[022] quæro an uxor teneatur post mortem viri de disseisina, sive
[023] in vita viri impetratum sit sive non. Ad pœnam non tenebitur, quamvis
[024] teneatur ad restitutionem. Item esto quod vir ita disseisitus fuerit, quod
[025] uxor relicto viro proprio alteri viro adhæserit et qui simul se tenuerint in
[026] seisina, eiecto primo viro, quæritur qualiter prospicietur ei, quia videtur
[027] quod sine uxore assisam portare non possit, et si uxor adiungatur sequitur
[028] f.203] quod ipsa non est disseisita cum sit in possessione: non videtur
[029] quod ad aliud recurrendum1 sit nisi ad forum ecclesiasticum, ut compellatur
[030] sequi virum suum, et sic facta restitutione uxoris fiat restitutio
[031] hereditatis, vel fiat impetratio per breve novæ disseisinæ sub nomine
[032] utriusque, et si excipiatur contra assisam quod ei respondere non debeat
[033] sine uxore, replicetur contra detentores de subtractione2 uxoris et iniusta
[034] detentione quasi de dolo et fraude, sicut fieri posset si per parentes abducta
[035] esset et detenta: et unde nihilominus procedet assisa et per assisam
[036] iudicabitur. Datur itaque eodem modo mulieri querenti et petenti restitutionem
[037] contra dominum capitalem excipientem de absentia viri, ubi



Notes

19. assisam, V, MG, CM.

20. procedit, OA, CE, OB; procedat, MG.

1. incurrendum, OA, OB, MA, MB; recuperandum, Y, MG.

2. sub nomine, OB, MA, MB, CM; subtrassione, LA; subtraxione, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College