Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 114  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Quæro an procedere debeat assisa et teneat breve prius impetratum,
[002] vel si antequam nupserit disseisita fuerit et post mortem villani
[003] impetraverit, tenebit utrumque breve et procedent assisæ quia pervenerunt
[004] in eum casum a quo incipere potuerunt. Sed in prædictis casibus
[005] semper videndum erit de statu villani, utrum fuerit sub potestate domini
[006] constitutus vel extra in9 statu libero, secundum quod superius satis
[007] dictum est. Item excipi10 poterit contra mulierem querentem ratione
[008] adiuncti, scilicet viri sui quamvis liberi,11 ut si simul disseisiti fuerint de
[009] iure uxoris ambo simul12 recuperabunt et neuter sine alio, vir non sine
[010] uxore quia agitur de iure uxoris, nec uxor sine viro quia vir est caput
[011] uxoris et eam defendere debet. Aliud autem dicendum est de iure viri
[012] quia hereditas viri non tangit uxorem, sive uxor villana fuerit et in villenagio
[013] constituta sive non. Item esto quod vir dederit aliquid de hereditate
[014] uxoris et talem in seisinam posuerit, uxor per se assisam non habebit
[015] sine viro, simul autem13 non, quia si simul agant et petant per assisam,
[016] obstabit factum et donatio viri, et ita cadit assisa, nec recuperabit
[017] f.202b] uxor umquam in vita viri sui. Competit tamen ei remedium
[018] post mortem viri sui per breve de ingressu, cui contradicere non potuit
[019] etcetera. Eodem modo si uxor de re propria donationem fecerit in vita
[020] viri sui, ambo assisam portare non poterunt simul nec quilibet per se.
[021] Alia igitur actione opus erit viro etiam in vita uxoris. Item esto quod vir
[022] et uxor simul disseisiti simul impetraverint assisam, et uxor moriatur
[023] ante captionem assisæ, cadit omnino breve et assisa, sed si vir moriatur
[024] ante captionem assisæ, cadit breve sicut in primo casu, nec ipsa iterum
[025] agere poterit per se quia simul fuerunt disseisiti et simul deberent14
[026] restitui. Consulitur tamen uxori per breve de ingressu, scilicet in quem
[027] non habet ingressum nisi per disseisinam quam fecit ei et prædicto viro15
[028] suo, et unde assisa novæ disseisinæ arramiata fuit et visus terræ etcetera,
[029] et remansit assisa capienda per mortem prædicti talis viri sui: vel etiam
[030] sine clausula prædicta, licet numquam in vita viri sui impetratum esset,
[031] quia negligentia viri sui non debet ei imputari licet vir suus tempestive
[032] sibi perquisivisse potuisset. <Idem erit si datum fuerit tenementum
[033] aliquod tam viro quam uxori ad vitam uxoris, liberum tenementum non
[034] erit viri sed uxoris, et ideo illud idem16 breve fiet17 in hoc casu.> Item
[035] esto quod mulier vacua18 dum fuit sui iuris sine viro disseisita assisam
[036] perquisiverit, et ante captionem assisæ nupserit, cadit breve sed non
[037] assisa. Formabitur enim aliud breve sub nomine suo et sub nomine viri
[038] sui quod tale erit.



Notes

9. et in, LA, V.

10. excipere, OB, MA, MB, CM.

11. libere, OB, MA, MB, CM.

12. similiter, LA, MC.

13. vero, OB, MA, MB, CM.

14. debent, MA, MB, CM.

15. tali viro, OC, MG.

16. et idem, LA, V.

17. fiat, OA, V; fecit, OC.

18. vidua, V; nativa, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College