Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 113  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod eius non intersit. Si autem contra dominum replicaverit de statu
[002] libero vel contra extraneum quod sua non intersit, hoc recognito per
[003] diligentem examinationem, non erit procedendum ad assisam quamdiu
[004] talis status duraverit, nisi gratis se posuerit in assisam, donec mutetur.
[005] Eodem modo dici poterit de eo qui est sub potestate quod13 oportet eum
[006] probare se14 liberum15 antequam procedat16 assisa, et sic mutare statum,
[007] quia huiusmodi cognitio de statu in replicatione præiudicialis est et
[008] præambula, nec erit necesse eum qui fuerit extra potestatem docere de
[009] f.202] aliquo privilegio nisi tantum quod fuerit extra potestatem, et in
[010] tali statu libertatis quod sine brevi revocari non possit in servitutem, et
[011] ubi si voluerit et necesse fuerit se defendere poterit in statu libero per
[012] privilegium vel alio modo, quia privilegia locum habent in causa status,
[013] et petere poterit iudicium si debeat de statu agere spoliatus1 antequam
[014] fuerit restitutus.

De exceptione ratione adiuncti ut si libera nupserit villano.


[016] ITEM excipere tenens contra querentem et habet exceptionem ratione
[017] adiuncti, ut si mulier libera nupta sit villano existenti sub potestate domini
[018] sui, ut si ante copulam coniugalem acciderit2 ei hereditas vel post, et
[019] dominus illius servi illos eiecerit, et uterque queratur cum neuter possit
[020] sine alio, obstabit exceptio mulieri propter virum suum villanum qui ei
[021] adiungitur, et numquam in vita viri recuperabit obstante illa exceptione,
[022] et non nisi post3 mortem quasi4 tunc cessante impedimento, ut cessante
[023] causa cesset effectus, sed non per breve de nova disseisina sed per breve
[024] formatum, quod tale erit: Rex vicecomiti salutem. Præcipe5---. Post
[025] mortem dico sive mortuus fuerit morte naturali vel civili. Civili, ut si in
[026] vita uxoris habitum receperit ita quod ad sæculum redire non possit. Sed
[027] quæro qualiter de hoc constare possit. Respondeo quod non nisi per
[028] litteras ordinarii, archiepiscopi videlicet6 vel episcopi, coram quibus facienda
[029] erit professio. Litteræ vero abbatis vel prioris non sufficiunt ad
[030] probationem licet sufficere possent7 ad præsumptionem. Habitus vero
[031] probationis8 non sufficit. Item morte naturali dico quia mors naturalis
[032] omnia solvit. Sed quid si mulier disseisita libera sub nomine suo impetraverit
[033] et postea nupserit villano, et ante captionem assisæ moriatur villanus?



Notes

13. quia, V, CM.

14. se esse, OB, MA, MB, CM, MG.

15. liberum velit nolit, OC, MG, LA, MC.

16. procedet, LA, MC.

1. spoliationis, OB, MA, MB, CM.

2. accidit, V; accideret, MB, MG; accederit, MA.

3. propter, OB, MA, MB, CM.

4.

5. sic, MSS. gen.; Præcipe A. de B. quod iuste et sine dilatione reddat C. quæ fuit uxor D. unam carucatam terræ cum pertinentiis in E. quam clamat esse ius et hereditatem suam, et in quam idem A. non habebit ingressum nisi per prædictum D. quondam virum suum, qui illum ei dimisit, cui ipsi in vita sua contradicere non potuit, Y, V (sim.).

6. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

7. possunt, V, Y, MG.

8. probationi, V; sic, MSS.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College