Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 112  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] similiter, utraque pars facit iuratam tamquam iudicem pro consensu, et
[002] per iuratam terminabitur negotium sine aliqua convictione, quia non erit
[003] locus convictioni propter consensum, et querens per hoc recuperabit vel
[004] amittet. Et sive querens sit sub potestate domini sive extra, et sive in
[005] libertatem proclamet in possessione servitutis constitutus sive in servitutem
[006] petatur existens in statu libero extra potestatem, non præiudicabitur
[007] ei quantum ad defensionem status sui, salvo tamen hoc quod si sub potestate
[008] fuerit et per parentes convincatur ad villanum domini sui, qui probaverit
[009] ipsum esse villanum et7 suum, quod dominus suus eum semper
[010] retinebit villanum sine alia8 probatione, quia in hoc casu terminabitur
[011] assisa simul cum ipso statu, quod quidem non est in aliis casibus, ut si
[012] extraneus opponeret exceptionem vel dominus ei qui fuerit extra potestatem,
[013] quia alia actione9 super statu agi oportet. Item opposita exceptione
[014] villenagii a domino ei qui fuerit sub potestate sua de tenemento quod tenet
[015] in villenagium tantum, si servus dicat replicando se esse liberum, probet
[016] replicationem per parentes vel alio modo per assisam si possit, alioquin
[017] nulla erit replicatio sed tenebit exceptio: non tamen præiudicabitur
[018] querenti in causa status. Item si opponatur ei a domino qui fuerit sub
[019] potestate domini et tenuerit in villenagio, in hoc casu si constiterit quod
[020] ita tenuerit etiam sive liber sit sive servus non oportet excipere de servitute,
[021] quia cum teneat in villenagio non competit alicui querela neque
[022] actio, neque contra dominum neque contra extraneum: contra extraneum
[023] non quia servus non habet10 querelam sed dominus, et ideo non est necesse
[024] excipere de villenagio cum querens non habeat actionem. Si autem tenuerit
[025] sub potestate constitutus libere similiter et in villenagio, si dominus
[026] eieciat eum11 de libero tenemento, competit servo contra dominum actio
[027] et querela, sed contra actionem competit domino exceptio servitutis ad
[028] actionem et querelam elidendam. Si autem extraneus talem eiecerit a
[029] libero tenemento, competit servo directa actio et extraneo tenenti nulla
[030] exceptio, quia sua non interest eicere, nec si esset extra possessionem et
[031] peteret nulla competeret12 ei actio, et ideo nulla exceptio. Si autem servus
[032] fuerit extra potestatem et eiectus fuerit a libero tenemento suo de perquisito,
[033] si ei petenti restitutionem per assisam obiciatur villenagium et
[034] sine aliqua replicatione de statu simpliciter se ponat in assisam, secundum
[035] assisam sive iuratam iudicabitur nec erit locus convictioni, nec liberabitur
[036] domino quamvis tenementum amittat per assisam, nec per hoc
[037] terminabitur quæstio status. Et si postmodum petatur in servitutem non
[038] præiudicabitur ei, quin defendere se possit in statu libero si in servitutem
[039] petatur. Eodem modo videtur de extraneo si servus querens nihil replicavit



Notes

7. Om., OB, MA, MB, CM.

8. aliqua, LA, Y.

9. ratione, MG, V.

10. Om., OB, MA, MB.

11. Om., OA, OB, MB, CM, MG, OC.

12. compe(a)ret, OA, MB; competit, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College