[001] domino seisinam suam per assisam recuperabit. Item esto quod villanus ut [002] prædictum est sub potestate domini constitutus vel extra portet assisam, [003] et contra ipsum excipiatur de villenagio et ipse forte se ponere noluerit2 in [004] iuratam super exceptione, nihil aliud erit ut videtur nisi quod ei denegetur [005] assisa sive actio, cum distinctione tamen. Et eodem modo si tenens qui [006] exceptionem opposuerit illam nullo modo probare voluerit vel non possit [007] per parentes, nec per iuratam dictum suum velit probare, quasi indefensus [008] et dictum suum et exceptionem non probans, possessionem restituet querenti [009] nisi aliud dixerit quare assisa debeat remanere. <Cum autem villenagium [010] opponatur in modum exceptionis, licet probata sit exceptio, non [011] tamen præiudicatur ei propter hoc in causa status si postea in servitutem [012] petatur. Et ideo probari debet exceptio villenagii per assisam et non per [013] parentes si ille contra quem excipiatur fuerit extra potestatem eius qui [014] exceptionem opponit, quia si per parentes, ita posset præiudicari ei contra [015] quem excipitur in causa status, ubi nulla alia probatio nisi per parentes [016] sufficiens vel directa. Si autem ille cui opponitur sub potestate domini [017] extiterit, tunc bene poterit nisi ita sit3 forte quod talis4 iniuste possessus [018] postea proclamare vellet in libertatem, quia si ei qui sub potestate domini [019] sui extiterit opponatur a domino suo5 villenagium, et producantur parentes [020] ad probandum, probato villenagio per parentes terminabitur causa status [021] cum assisa, quod quidem esse non poterit si querens fuerit extra potestatem. [022] Quia si parentes producantur ad exceptionem probandum villenagii [023] contra assisam, nec per exceptionem præiudicari possit querenti quoad [024] statum, si dominus postea velit talem in servitutem petere et villenagium [025] per parentes probare, sic esset probatio super probationem, et una illarum [026] superflua.> In fine notandum quod quandoque opponitur exceptio villenagii [027] a parte parti, quandoque a iuratore et non a parte post sacramentum [028] factum, ubi dicunt iuratores quod talis villanus est et non potest [029] habere liberum tenementum. Et unde si res aliter se habeat in veritate, [030] facta examinatione a iudice si iuratores in dicto suo perseverent, locus erit [031] convictioni si querens docere possit contrarium per iuratam viginti [032] quatuor vel per parentes, secundum quod superius dictum est in principio. [033] Item si a parte parti opponatur ante sacramentum, aut opponitur ei qui [034] est sub potestate domini et qui tantum tenet in villenagio, vel qui tenet [035] in villenagio et similiter liberum tenementum de feoffamento alicuius [036] domini sive extranei, et tunc aut opponitur a domino vel ab extraneo. [037] Et eodem modo si opponatur ei qui est extra potestatem domini in statu [038] libero: in quibus casibus omnibus si querens simpliciter6 negaverit sine [039] f.201b] aliqua replicatione, et inde ponat se super iuratam et tenens