[001] et ipse neget27 vel dicat28 contrarium vel gratis se inde posuerit in iuratam, [002] cum tali tamen protestatione quod si dicant iuratores quod servus sit, [003] remaneat assisa sine aliqua recuperatione habenda per convictionem29 vel [004] alio modo, et vice versa si dicant ipsum esse liberum quod procedat30 [005] assisa, nec erit in hac parte locus ioco31 partito nec etiam convictio propter [006] mutuam utriusque voluntatem. Et vice versa si non fuerit opposita exceptio [007] villenagii, sed querens et tenens si se simpliciter ponant in assisam, et [008] absque eo quod aliquid dicatur contra assisam, si iuratores dicant pro una [009] parte sive pro alia, locus erit convictioni quia assisa capta est in modum [010] assisæ et non iuratæ, et hoc sive querens liber sit sive servus sub potestate [011] domini constitutus vel extra. Ad hoc facit ut videtur de itinere Roberti de [012] Veer et Martini de Pateshilla in comitatibus Oxoniæ et Herefordiæ32 anno [013] regis Henrici quinto. Item si quis quocumque modo vel manumissus vel [014] privilegiatus vel alius in servitutem petitus qui perpetuam habuerit exceptionem [015] in tali statu obierit, et filius vel alius heres postmodum seisinam [016] talis antecessoris post mortem ipsius nactus33 fuerit, et sine iudicio eiectus, [017] per assisam novæ disseisinæ recuperabit propter liberum statum antecessoris [018] sui. Et vice versa si liber homo in statu servili obierit, ut si ingrediatur [019] ad ancillam in villenagium vel libera se34 copulet35 villano, vel si liber homo [020] bona fide possessus ab aliquo, sive in libertatem proclamaverit sive non, [021] et ita in statu servili obierit, filius vel alius heres si post eum seisinam [022] habuerit et iniuste et sine iudicio eiectus de aliquo tenemento quod pater [023] vel alius antecessor tenuit, dum tamen sub potestate alicuius constitutus [024] sicut servus licet re vera liber sit, heres eius per assisam novæ disseisinæ [025] non recuperabit, maxime propter statum servilem in quo antecessor obiit. [026] Et ad hoc facit de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Bukinghamiæ, [027] assisa novæ disseisinæ,36 si Lucia. Et inter cetera notandum quod licet [028] f.201] villanus in civitate vel in loco privilegiato manserit vel extra [029] potestatem domini fuerit, seisinam aliquam antecessoris petere non poterit, [030] licet possit propriam in causa spoliationis, alienam autem petere non [031] poterit si antecessor de cuius seisina petierit villanus fuit, quia villanus [032] erga dominum suum sub cuius potestate fuerit actionem non habebit in eo [033] quod villanus existens in statu servili, quia heredem non habebit nisi dominum [034] suum. De tenemento autem de quo feoffatus fuerit, sive extra potestatem [035] domini sive sub potestate, dum tamen dominus tenementum tale in [036] manum suam non1 ceperit, si eiectus fuerit ab aliquo quocumque quam a