Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 109  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] de Bissopestone,18 dum tamen servitia certa sint. Si autem incerta,
[002] qualecumque fuerit tenementum, tunc erit villenagium ubi nec assisa novæ
[003] disseisinæ nec mortis antecessoris nec alia non19 magis quam in villano
[004] socagio, nisi tantum iurata inter tales consimiles secundum consuetudinem
[005] manerii. Et de hac materia inveniri poterit de20 itinere Willelmi de Ralegha
[006] in21 comitatu Middelsexiæ22 de termino Sanctæ Trinitatis sub uno volumine
[007] anno regis Henrici tertio decimo, ubi distinguuntur plura genera hominum
[008] tenentium diversis modis. Item si obiciatur villenagium tali adiectione,
[009] quod quis assisam portare non possit quia villanus est et pater suus vel
[010] alius antecessorum23 quorum seisinam petierit per assisam mortis antecessoris,
[011] si nulla sit hinc inde probatio, poterit per iuratam veritas declarari,
[012] si uterque sponte se posuerit in iuratam. Ut de itinere Willelmi de Ralegha
[013] comitatu Bukinghamiæ, assisa mortis antecessoris, si Walterus le Gardinus:
[014] et similiter de itinere eiusdem in comitatu Middelsexiæ anno regis
[015] Henrici tertio decimo, assisa mortis antecessoris, si Godefridus. Et si
[016] inquiri debeat per parentes de statu parentum mortuorum, videtur quod
[017] f.200b] non possit quia de statu alicuius post mortem non quæritur.
[018] Inquiri autem non24 debet utrum bastardus sit qui mortuus est vel villanus.
[019] Inquiri tamen poterit utrum talis fuit ut supra vel non. Item si simpliciter
[020] opponatur quod querens villanus sit, et querens hoc neget vel se non
[021] cognoscat ad villanum, tunc procedat25 assisa ac si nihil dictum esset quare
[022] assisa remaneret: ut de itinere episcopi Dunelmensis et Martini de Pateshilla
[023] in comitatu Eboraci anno regis Henrici tertio, assisa novæ disseisinæ,
[024] si Iacobus filius Siwardi. Item esto quod excipiatur de villenagio et querens
[025] negaverit, et replicetur quod querens semel se cognovit ad villanum in
[026] curia regis vel alia quæ habeat26 recordum, tunc per talem cognitionem
[027] obstabit cognoscenti in omni iudicio vel iurata exceptio imperpetuum. Et
[028] cum hoc sit propositum, si contingat quod iuratores hoc probato in alio
[029] iudicio vel assisa tali dederint liberum tenementum sicut libero, convincendi
[030] erunt de periurio: ut de termino Sanctæ Trinitatis anno regis Henrici
[031] quarto comitatu Dorsetiæ, de Hamelino filio Radulfi. Sed esto quod quis
[032] se ponat in iuratam super ista exceptione et iuratores dicant se nescire
[033] utrum villanus sit vel non, in hoc dubio pro libertate debet iudicari, quia
[034] si nesciunt utrum talis sit vel non, tunc nesciunt eum esse talem scilicet
[035] villanum, et quotiens dubitatur an quid sit, perinde est ac si non esset
[036] illud. Et generaliter in omni casu ubi quis dicit quod villanus sit querens,



Notes

18. Biscope(i)ston., Biscopston., MSS. var.

19. nec, LA, MC (corr.).

20. in, OB, MA, MB, CM, Y.

21. Om., OB, MA, MB, CM.

22. de Midd., LA, MC.

23. antecessor, LA; anteces., MSS. var.

24. Om., OB, MA, MB, CM.

25. procedet, LA, MC.

26. habet, OB, MA, MB, CM; habeant, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College