Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 108  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Iohanne, et ita non nocuit ei illa exceptio in causa status. De hac autem35
[002] materia inveniri poterit in itinere Willelmi de Ralegha in comitatu
[003] Leycestriæ, assisa mortis antecessoris, si Robertus Freman, ubi dicitur
[004] quod quamvis libero homini obiciatur villenagium petenti seisinam ante-
[005] f.200] cessoris eo quod villanas fecerit consuetudines ratione alicuius
[006] villenagii, non propter hoc convincitur ad villanum, nec obstabit exceptio
[007] quin procedat assisa, et oportebit tenentem si de statu agere voluerit alias
[008] habere probationes. Ad hoc etiam facit quod habetis in rotulo de termino
[009] Sancti Hillarii anno regis Henrici quarto comitatu1 Sussexiæ de eodem
[010] Martino, qui warantizavit quandam terram2 cuidam tenentil suo in quadam
[011] assisa mortis antecessoris: et unde obiectum fuit eidem Martino quod
[012] warantizare non potuit3 quia villanus fuit ratione supra dicta, quia talliari
[013] potuit ad plus et ad minus et quod dare deberet merchetum pro filia sua
[014] maritanda, et ideo iudicium ut supra. Et quod inquiri debeat utrum
[015] huiusmodi consuetudines fieri debeant ratione personæ vel ratione tenementi
[016] vel ratione4 utriusque, inveniri poterit in assisis captis coram ipso
[017] rege per Willelmum de Ralegha apud Cateshulle in comitatu Norfolciæ,
[018] anno regis Henrici vicensimo tertio, assisa novæ disseisinæ, si Robertus de
[019] Rikengehale.5 Et in eodem, assisa novæ disseisinæ,6 si Willelmus Byard: et
[020] in eodem, assisa7 novæ disseisinæ,8 si Ricardus de Merlay. Refert etiam in
[021] prædictis casibus utrum liber homo cum villanas fecerit consuetudines et
[022] servitia, servitia9 sint certa et determinata vel incerta, ad hoc quod competat10
[023] ei assisa vel non. Item cum liber homo teneat in socagio in dominicis
[024] domini regis, refert utrum teneat sicut sokemannus et in socagio libero
[025] vel villano, ad hoc quod habeat assisam vel non habeat,11 vel ut12 feoffatus
[026] tenendi libere per certa servitia et determinata. Quo casu, si feoffatus
[027] fuerit ut prædictum est tenendi libere vel in libero socagio vel per servitium
[028] militare vel per certa et13 determinata14 servitia, dum tamen liber homo sit
[029] et non villanus, et fuerit eiectus, recuperabit per assisam eo non obstante
[030] quod faciat talia servitia, quia tenet libere. Si autem in socagio sicut de15
[031] dominico domini regis, licet servitia certa sint, obstabit exceptio villenagii
[032] quia talis sokemannus liberum tenementum non habet quia tenet nomine
[033] alieno.16 Et quod taliter feoffatus assisam habere poterit si fuerit eiectus
[034] non obstante exceptione villenagii, videri poterit in rotulo de termino
[035] Paschæ anno regis Henrici duodecimo comitatu Warrewickiæ de17 Willelmo



Notes

35. Om., OB, MA, MB, CM, Y.

1. in comitatu, LA, MC.

2. terram cum pertinentiis, OB, MA, MB, CM.

3. potuerit, OA, LA.

4. Om., OB, MA, MB, CM.

5. Rakengehale, Rikenhale, MSS. var.

6. Om., OA, OB, Y.

7-8. Om., OB, MA, MB, CM.

9. utrum servitia, V; quæ s., MG; et s., OC; om., OB, MA, MB, CM.

10. competit, LA, MC.

11. Om., OB, MA, MB, CM, MG.

12. Om., OB, MA, MB, CM.

13-14. Om., OB, MA, MB, CM.

15. in., LA, MC, MG.

16. alieno scilicet liber per conventionem, LA, MC.

17. si, OB, MA, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College