Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 107  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cognoscant ad villanos, et contra quos ex parte querentis non excipitur, et
[002] ex parte ipsius querentis et27 replicantis28 nullus liber producatur ad probandam
[003] replicationem, quamvis se ponere voluerit in assisam, cadit a
[004] querela et tenens29 quietus: ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla in
[005] comitatu Eboraci circa finem rotuli. Item esto quod opponatur libero exceptio
[006] villenagii quia30 tenet per servitia villana, non nocebit ei exceptio
[007] quantum ad statum, nocebit tamen quantum ad tenementum recuperandum,
[008] non quantum ad statum, quia poterit relinquere villenagium et ut
[009] liber homo recedere: ut de termino Sancti Michælis anno regis31 Henrici
[010] tertio incipiente quarto in comitatu Sussexiæ de Iohanne de Monte Acuto
[011] et Martino de Bestenovere,32 ubi dictum fuit prædicto Martino quod si
[012] vellet terram illam tenere, faceret consuetudines quas pater suus fecit, si
[013] autem non, dominus suus caperet villenagium in manum suam. Et unde
[014] videtur per hoc quod licet liber homo teneat villenagium per villanas consuetudines,
[015] contra voluntatem suam eici non debet dum tamen facere
[016] voluerit consuetudines quæ pertinent ad villenagium, et quæ præstantur
[017] ratione villenagii et non ratione personæ. Si autem tales consuetudines
[018] faceret ratione personæ sicut villanus33 constitutus sub potestate, vel
[019] ratione utriusque tam tenementi quam personæ, tunc noceret exceptio. Et
[020] quod talis exceptio servitutis obiecta contra personam liberam in modum
[021] exceptionis ratione consuetudinum villanarum non nocet alicui libero homini
[022] in causa status si petatur in villenagium, vel n aliquo placito sive
[023] super possessione sive super proprietate, probatur34 manifeste in rotulo de
[024] termino Sancti Hillarii et Paschæ sub uno volumine, anno regis Henrici
[025] quarto comitatu Sussexiæ, de Martino de Bestenovere qui tulit breve de
[026] probanda libertate versus Iohannem de Monte Acuto qui ipsum clamavit
[027] ut nativum et fugitivum suum. Et unde cum idem Martinum coram iustitiariis
[028] diceret se esse liberum, responsum fuit ex parte Iohannis quod villanus
[029] fuit quia disrationavit eum coram iustitiariis ut villanum suum. Et
[030] unde postea iustitiarii recordati fuerunt per rotulos suos in quos idem
[031] Iohannes se posuit quod quædam iurata capta fuit inter eos de servitiis et
[032] consuetudinibus quas idem Iohannes exigebat ab eodem Martino, et per
[033] quam convictum fuit quod facere debuit de tenemento quod de prædicto
[034] Iohanne tenuit omnimodas villanas consuetudines, et unde dicebat
[035] quod villanus suus fuit. Ad quod respondit Martinus quod liber fuit, et
[036] quod tales fecit consuetudines villanas, sed hoc non fuit ratione personæ
[037] suæ liberæ sed ratione tenementi quod tenuit in villenagio de eodem



Notes

27-28. Om., OA, CE, Y, Co.

29. querens, OB, MA, MB, CM.

30. quod, OB, MA, MB, CM.

31. regni regis, MG, CM.

32. Bestenevere, Bestonemere, Bestevere, Bestovere, MSS. var.

33. Om., OA, CE, Y, Co.

34. propriatur, OA, LA, MC; appropriatur, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College