Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 106  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ut13 servus et ponet se in assisam de statu suo velit nolit, alioquin
[002] denegabitur ei actio in querela. Si autem statu servus fuerit cum re vera sit
[003] liber et bona fide possessus, aliud erit.>

Qui exceptionem villenagii opposuerit statim habeat probationem.


[005] SI quis autem huiusmodi14 exceptionem villenagii opposuerit, statim ad
[006] manum habeat probationem vel post tempus, secundum quod iustitiarii de
[007] gratia concesserint faciendum. Et quod excipiens probationem habere
[008] debeat per parentes si excipere voluerit contra eos qui sunt sub potestate,
[009] habetis de itinere abbatis de Radinge et Martini de Pateshilla in comitatu
[010] Warrewickiæ, assisa novæ disseisinæ, si Willelmus de Arderne. Et secundum
[011] quod tenens exceptionem suam probaverit, remanebit assisa vel
[012] procedet, nisi forte tam querens15 quam petens16 se17 gratis vel de necessitate
[013] sine productione parentum de hoc se posuerit18 in assisam in modum
[014] iuratæ, et sic per iuratam terminabitur negotium sine aliqua parentum
[015] productione: ut de ultimo itinere ipsius Martini in comitatu Essexiæ,
[016] assisa mortis antecessoris, si19 Henricus20 le Tornur.21 Et declarato per
[017] iuratam utrum ita sit vel non, vel remanebit assisa vel procedet. <Sed22
[018] notandum quod quidam tenent libere et per liberum servitium et quidam
[019] non libere, licet per liberum servitium.23> Item esto quod villanus teneat
[020] per liberum servitium sibi tantum, nulla24 facta mentione de heredibus, si
[021] cum eiectus fuerit proferat assisam, et cum obiecta fuerit exceptio villenagii,
[022] replicet quod libere teneat et petat assisam, non valebit replicatio ex
[023] quo nulla facta est mentio de heredibus, quia liberum tenementum in hoc
[024] casu non mutat statum si fuerit sub potestate domini constitutus. Ut in
[025] eodem itinere eorundem in comitatu Essexiæ, assisa novæ disseisinæ, si
[026] Radulphus de Goggenhale.25 Item esto quod nullum sit objectum villena-
[027] f.199b] gium in principio, sed iuratores dicant in veredicto quod querens
[028] liber sit et libere tenuerit, cum sit servus, vel liber et in villenagio tenuerit
[029] vel servus, licet tenuerit tantum sibi et non heredibus per liberum servitium,
[030] et postea cum agatur de convictione inveniatur contrarium, iuratores
[031] quasi convicti remanebunt: ut in eodem itinere, assisa novæ disseisinæ
[032] de Gregorio de Shelforde26 et Iohanne Iocelin. Item esto quod cum ab
[033] initio opposita fuerit exceptio villenagii, et ex parte tenentis, scilicet domini
[034] sub cuius potestate villanus fuerit, et ad exceptionem probandam in
[035] modum iuratæ producti fuerint villani de parentela querentis, et qui se



Notes

13. etiam ut, OB, MA, MB, CM.

14. Om., OA, CE, Y, Co.

15. sic, MSS. gen.; tenens, V, LA, Y.

16. querens, V, Co, Y; sic, MSS. gen.

17. Om., OB, MA, MB, CM.

18. posuerint, OA, OB, OC, CE, MB.

19. si autem, OB, MB, CM.

20. Hervicus, LA, OA.

21. Tornonur, Teurneor, Turneys, MSS. var.

22-23. sic, V, LA, MC; om., MSS. gen.

24. et nulla, LA, MC.

25. Gagenhale, Coggenhale, Coggeshale, MSS. var.

26. Chelford., Seleforde, Scholford, Scheleford., MSS. var.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College