Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 105  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] adquirit domino et nulli23 alii. Et ideo cum in nulla24 parte25 habeat actionem,
[002] defendere non poterit disseisinam et iniuriam suam per exceptionem.
[003] Et sic erit casus diversus inter servum et dominum suum et servum
[004] et extraneum. Nec cum servus statu liber dicat quod extraneus eum iniuste
[005] disseisiverit, nulla ratione se defendere poterit disseisitor quin iniuriam
[006] fecerit: et ideo iniuste, quia nullo iure etiam sine assisa aliqua, quia si dicat
[007] ut prædictum est quod eum disseisiverit iuste quia est servus alienus, hoc
[008] non pertinet ad ipsum sed ad eum cuius servus fuerit. Si autem dicat quod
[009] eiecit ipsum26 iuste quia nullum ius habuit in27 re28 sed alius, numquam
[010] ostendet per hoc quod ipsum iuste eiecerit, cum ille qui in possessione
[011] fuerit maius ius29 habeat in re possessa eo quod in possessione fuerit quam
[012] f.199] ille qui fuit extra, qui nullum ius habuit. Igitur ad nullum extraneum
[013] non dominum pertinet opponere exceptionem villenagii contra assisam
[014] de re quam servus tenuerit nomine proprio, licet ad ipsum pertineat
[015] cum servus sit in possessione nomine alieno. Sed hoc ideo quia servo non
[016] competit actio sed domino cuius nomine fuerit in possessione. Nec erit
[017] assisa differenda propter exceptionem servitutis cum servus replicaverit de
[018] statu libero, quia prius terminanda est1 disseisina et spoliatio quam status
[019] quæstio. Et notandum quod non habet statu liber necesse ponendi statum
[020] suum in assisam, nec compelli debet ad hoc per denegationem actionis in
[021] assisa, antequam status suus de spoliatione sibi facta fuerit ei restitutus:
[022] quia cum spoliatus esset et disseisitus sibi2 per assisam non perquireret,3
[023] et per breve de nativis in servitutem peteretur, non procederet actio de
[024] statu suo opposita exceptione spoliationis antequam restitueretur, <vel
[025] iuratam4 nisi per stultitiam suam hoc gratis fecerit5 quod sit liber vel servus,
[026] et si fecerit tamen non præiudicatur statui nisi tantum6 ad hoc quod
[027] assisa non procedat, licet producti fuerint parentes ad probandam exceptionem,7
[028] sed alia actione opus erit ad statum suum mutandum. Si autem
[029] iudicium petat, si se ponere debeat in assisam de aliquo quod tangat
[030] statum suum, antequam fuerit restitutus, licet in modum exceptionis opposita
[031] fuerit quæstio8 status,9 pro eo iudicari10 debet et primo procedat11
[032] assisa utrum disseisitus fuerit vel non. Si autem opposita fuerit exceptio
[033] status ei qui fuerit in potestate domini, sive re vera servus fuerit sive liber,
[034] si servo12 opponatur et per parentes probetur ad servum, liberabitur domino



Notes

23. non, OA, CE, Y.

24-25. nullam partem, OA, CE, Y.

26. eum, OA, CE, Y, OC, MG.

27-28. Om., OB, MA, MB, CM.

29. Om., OB, MB, CM.

1. est de, LA, MC.

2. si sibi, V.

3. perquirit, LA, MC; perquiret, OC; adquireret, OB, MB; adquiret, MA; requiret, CM.

4. iuratam, OC; iure, MC; iur., MSS. gen.

5. Om., OA, CE, Y.

6. tantum ut dictum est nisi tantum, OB, MA, MB, CM (prædictum).

7. exceptiones, LA, MC.

10. iudicare, V, OC, CM.

11. procedit, OB, MB, CM; procedet, MA.

8-9. Om., OB, MA, MB, CM.

12. vero, V, MG, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College