[001] sequitur, et non debet sine iudicio sequelam vel catalla quæ sequuntur [002] corpus sibi usurpare, sed primo debet assisa procedere14 de disseisina, et [003] f.198b] cum statu liber per assisam recuperaverit, tunc primo agat dominus [004] suus per breve de nativis de statu suo, non obstante replicatione de [005] statu libero. Et cum corpus recuperaverit, tunc recuperabit quidquid [006] corpus sequitur, scilicet sequelam, terras et catalla, quod quidem si primo [007] ante restitutionem ageret de statu petendo illum in servitutem, numquam [008] ei responderet in causa status obstante exceptione spoliationis. Et cum [009] post assisam de statu agatur, tunc primo proponere poterit in modum [010] exceptionis privilegia sua, per quæ se tueri poterit imperpetuum in statu [011] libero, quod prius nisi velit necesse non15 habebit: ut si clericus fuerit [012] ordinatus vel miles, vel extiterit in villa privilegiata vel in dominico domini [013] regis per unum annum et16 diem sine clamio. In primo enim casu defendat [014] eum in assisa liber status tantum. In secundo vero casu defendent17 [015] privilegia statum suum cum petatur in servitutem per breve de nativis. [016] Cum vero servus extra potestatem et in libero statu seisinam suam recuperaverit [017] per assisam versus dominum suum cuius re vera servus fuerit, [018] non obstante exceptione servitutis, venit quidam extraneus a latere ad [019] quem nihil pertinet et disseisiat eum, licet sua non intersit, servus profert [020] assisam novæ disseisinæ, disseisitor opponit ei exceptionem servitutis, et [021] cum ad exceptionem probandam nullam aliam habeat probationem per [022] parentes vel alio modo quod querens servus sit, ponit se disseisitor in [023] assisam, et cum requiratur a querente eodem modo si velit ponere se in [024] assisam, querens18 eligere poterit utrum se ponere voluerit in assisam19 de [025] statu suo, vel replicare ut supra quod non habet necesse ponere statum [026] suum in assisam vel iuratam per parentes antequam fuerit restitutus. Et [027] idem erit iudicium quod20 supra contra dominum suum, quia si locum [028] habeat replicatio contra dominum, multo fortius locum habere debebit [029] contra extraneum. Et esto quod gratis et sine aliqua replicatione se posuerit [030] in assisam de statu suo, et assisa dicat quod servus sit, non videtur quod [031] extraneus aliquid sibi per hoc adquirere possit cum non sit servus suus sed [032] alterius. Et quidquid servus iuste adquirit, adquirit21 domino suo quasi [033] emptum de re sua et non extraneo. Nec cum quis servus sit non erit servus [034] cuilibet de populo, quia sunt iura separata in servo, quia aut est meus [035] omnino aut tuus proprius vel communis. Item si rem peteret disseisitor [036] extraneus nulla competeret ei actio. Si autem corpus servi, non posset eum [037] probare esse suum nec de denariis suis emptum, quod quidem dominus [038] servi dicere poterit et nullus alius, et quidquid servus iuste22 adquirit, hoc