Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 3, Page 103  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ille dicat præcise se esse liberum, nulla facta replicatione de statu libero,
[002] et inde se statim ponat in assisam vel iuratam parentum,1 vertitur assisa
[003] in iuratam2 ad inquirendum de statu, utrum3 videlicet liber sit vel servus,
[004] nec erit locus convictioni in hoc casu quia de consensu querentis deducitur
[005] status in iudicium, et secundum hoc stabit vel cadet assisa: vel si iuratores
[006] dicant ipsum esse servum, nihil capiet per assisam sed domino remanebit
[007] seisina. <Nec præiudicabitur ei quantum ad statum nec quantum ad alias
[008] actiones, quin replicare possit de statu libero, quia si iuratores dicant
[009] ipsum esse servum nihil mutabitur de statu suo, sed hoc solum sequetur
[010] quod nihil capiet per assisam nec liberabitur domino, sicut esse deberet si
[011] sub potestate domini esset cum assisam portaret. Et quia si postmodum de
[012] statu agatur, poterit se defendere per exceptiones suas perpetuas et per-emptorias,
[013] quod sit in4 dominico regis vel in civitate aliqua per annum et
[014] diem et huiusmodi, cum agatur statu5 mutando. Item si excipiat de tempore.
[015] Sed quid si huiusmodi exceptiones6 opponat contra exceptionem
[016] servitutis propositam in modum exceptionis contra disseisinam? Videtur
[017] quod per hoc terminatur causa7 status per assisam novæ disseisinæ, quod
[018] non esset si diceret sum in statu libero: non terminatur quia ad hoc non
[019] agitur de consensu partium.> Si autem dicant quod liber sit, per assisam
[020] recuperabit. Sed sive sic8 sive non sic,9 nihil ex hoc præiudicabitur domino
[021] neque servo in causa status si dominus postea eum petierit per breve de
[022] nativis, quia status opponitur in modum exceptionis et terminatur per
[023] consensum, sed propter hoc non cadit quæstio status. Si autem querens
[024] sub potestate domini esset in hoc casu, et iuratores dicerent querentem
[025] esse servum, per hoc caderet assisa, et sic remaneret ei tenementum simul
[026] cum servo, salvo10 tamen eidem servo sicut in præmisso casu quæstione
[027] super statu suo si proclamare velit in libertatem: quia non magis nocebit
[028] exceptio status opposita in modum exceptionis qui fuerit in possessione
[029] servitutis, quin proclamare possit in libertatem et probare,11 quam noceret
[030] domino proposita in superiori casu de statu libero si postmodum in servitutem
[031] peteretur servus. Si autem sic dicat12 querens ab initio cum fuerit in
[032] statu libero et per dominum disseisitus, et cum proposita fuerit exceptio
[033] servitutis, quod sit in statu libero, quidquid dominus dicat, et petat iudicium
[034] si debeat statum suum in assisam ponere vel in probationem aliquam
[035] donec fuerit restitutus, cum si dominus ius haberet in corpore, quod
[036] principale est, prius corpus recuperare deberet et postea id quod13 corpus



Notes

1-2. Om., OB, MA, MB, CM.

3. unde, LA, MC.

4. Om., OA, LA; de, MC.

5. de statu, CE, V.

6. Om., OA, CE, Y.

7. tam causa, V; causa tam, LA, MC.

8. sit, MSS. var.

9. sit, MSS. var.

10. salva, CM, MG, Co (corr.), Y; sic, MSS. gen.

11. proclamare, OB, MA, MB; om., CM.

12. dicat servus, OB, MA, MB, CM.

13. quod ad OB, MB, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College