[001] villenagio eiectus fuerit non recuperabit, quia eiectus tenuit nomine alieno. [002] Cum autem servus sub potestate domini aliquando constitutus fuerit, per [003] incuriam13 vel negligentiam domini effici poterit fugitivus, et dum fuerit [004] in recenti fuga et recenter insecutus reduci poterit sine alicuius iniuria, [005] sicut dicitur in titulo de servis fugitivis. Sed14 si per negligentiam dominorum [006] in fuga perstiterit per tantum tempus quod sine brevi reduci non [007] possit, nec teneatur sine brevi de statu suo15 respondere, extunc incipit [008] esse in statu libero. Est enim statu liber qui personam habet standi in [009] iudicio quasi liber licet non sit. Et dicitur status a sto, stas. Et est statu [010] liber cum sine brevi de statu suo respondere non teneatur. Et16 sicut17 [011] servus poterit esse statu liber, eadem ratione vice versa poterit liber esse [012] statu servus, ut supra de statu hominum de hac materia. Cum autem [013] quis ita extra potestatem et in statu libero constitutus tenementum [014] liberum adquisiverit,18 et inde sine iudicio fuerit disseitus, non multum [015] refert quis eum disseisiverit, utrum19 dominus suus proprius feoffator de [016] proprio feoffamento vel de feoffamento alieno, vel non dominus feoffator, [017] vel omnino extraneus ad quem nihil pertinet, quia versus omnes indifferenter [018] recuperabit, quia iniuste disseisitus est, et habet personam standi [019] in iudicio versus omnes donec status suus mutatus fuerit, quod dominus [020] suus20 eum recuperaverit per iudicium per breve de nativis. Et semper [021] habebit de statu suo exceptionem donˆc corpus suum disrationatum fuerit [022] cum sequela et catallis suis quæ corpus sequuntur, quod est principale. [023] Et cum personam habuerit standi in iudicio sicut statu liber, erga dominum [024] proprium recuperabit cuius re vera servus est, non obstante exceptione [025] servitutis, donec corpus recuperaverit. Multo fortius stabit in [026] iudicio versus extraneum cuius servus non fuerit, non obstante illa exceptione, [027] sive extraneus feoffator fuerit sive non. Et cum nihil ius habeant [028] in persona, multo fortius nec in sequela nec in rebus suis. Cum igitur in [029] statu libero et extra potestatem perquisitum fecerit a quocumque domino [030] vel non domino, et dominus ipsum disseisiverit, et cum talis statu liber [031] assisam portaverit in absentia domini, vel ita quod nihil sit exceptum [032] contra assisam de statu sive dominus præsens sit sive absens, et iuratores [033] f.198] dicant ipsum omnino esse liberum, nulla facta mentione quod [034] statu liber sit vel omnino servus, cum sit extra potestatem, convincendi [035] sunt nisi in ipsa convictione respondeatur contra assisam ac si dominus [036] præsens esset: et multo fortius si servus fuerit sub potestate domini facta [037] diligenti examinatione. Si autem cum præsens fuerit et in statu libero et [038] cum petierit per assisam, obiciatur ei villenagium a domino disseisitore et