Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 99  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] non propter ipsarum nuptiarum affectionem efficiuntur, secundum quod
[002] superius tactum est. Et si tales fieri possent donationes ob amorem inter
[003] virum et uxorem habitum, posset alter ipsorum egestate et inopia consumi,
[004] quod non est sustinendum. Et unde donatio inter virum et uxorem
[005] ab initio invalida est, et nullo tempore valitura, nisi post mortem eorum
[006] interveniat confirmatio heredum qui possent huiusmodi donationem confirmare.43
[007] Confirmatio vero talium validam facit donationem quæ prius
[008] fuit invalida, et omnem supplet defectum.

Si felo post feloniam donationem facere possit.


[010] ITEM inter alia videndum44 an ille qui feloniam fecerit donationem facere
[011] possit et feoffare, vel ad terminum dimittere, ad hoc quod valeat donatio
[012] vel dimissio, et si ea quæ ante feloniam fecerit quando voluit et potuit valere
[013] debeant et tenere, sive terram dimiserit ad terminum vel in feodum, et
[014] etiam si ea quæ post feloniam factam fecerit aliquo vel omni tempore valere
[015] debeant et tenere. Ad quod videndum utrum donatio facta fuerit ad terminum
[016] vel in feodo et perfecta quando voluit et potuit, et45 valet quidem
[017] quod agitur tam de termino quam de feoffamento. De feoffamento vero
[018] planum est. Sed de termino posset dubitari, quia videtur prima facie quod
[019] terra sic data ad terminum ante feloniam, statim cum fuerit condemnatio
[020] subsecuta, licet terminus non46 sit completus,47 debeat esse eschæta
[021] domini capitalis, quasi deficiente waranto: ad similitudinem eius quod
[022] dicitur, quod si aliquis dimiserit terram aliquam alicui usque ad terminum
[023] annorum, et ille qui dimiserit ante terminum completum moriatur, herede
[024] relicto et infra ætatem existente, si capitalis dominus firmarium eiecerit
[025] cum confirmatio48 sua non intervenerit, remanebit terra in manu capitalis
[026] domini, cum blado et fructibus in terra illa inventis, usque ad heredis ætatem,
[027] quamvis heres terminum illum warantizare teneatur. Et sic videtur
[028] quod multo fortius eici possit firmarius post feloniam factam et convictam
[029] quasi deficiente waranto suo. <Item nec pater felonis, si forte filius primogenitus
[030] fecerit feloniam in vita patris, si pater videns quod hereditas ad
[031] heredes suos remotiores descendere non possit, sic49 fecerit donationem,
[032] non valebit nisi hoc fuerit50 per modum donationis: ut si pater ita feoffatus
[033] f.30] fuerit per cartam sibi et heredibus suis, vel cui dare voluerit et1
[034] assignare, quod quidem facere non poterit si donatio tantum facta fuerit
[035] sibi et heredibus suis.> Et sicut videri poterit de uxore felonis dotem suam
[036] petente, quia2 obstabit ei exceptio quod warantum de dote sua non habuerit.3
[037] Et in quo casu distinguendum erit utrum terra vel tenementum dimis-



Notes

43. infirmare, V, OC, MG.

44. videndum est, V, MB.

45. Om., OB, MB, MA (+ et).

46-47. sit incompletus, MG, CM.

48. firmatio, OB, MB.

49. si, MG, CM.

50. habuerit, OC, MG, MC.

1. vel, V, MG.

2. et, MG, CM.

3. habuit, V, OB, MB, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College