Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 98  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] matrimonio, si fiat indirecte ita quod vir dederit extraneo ut extraneus
[002] statim vel22 post mortem suam rem datam det23 uxori, vel e contrario, si
[003] uxor donationem facere velit viro, quod valere non debeat, quia sic fit
[004] fraus constitutioni, et perinde est ac si directe fieret donatio, nec refert
[005] utrum quid fiat vel per simile, vel per id quod tantundem valet. <Contrarium
[006] tamen factum fuit, et male de errore curiæ, et quasi de consilio
[007] curiæ de Godefrido de Crewecombe24 qui dedit terram Roberto de Muchegrose,25
[008] ut idem Robertus illam26 daret post mortem ipsius Godefridi
[009] uxori ipsius Godefridi.> Item esto quod fiant donationes ante sponsalia
[010] et ante matrimonium: videndum an valere debeant. Et quod prima facie
[011] valere debeant videtur, quia donationes in concubinam27 collatas non posse
[012] f.29b] revocari convenit, nec si matrimonium fuerit postea inter eos contractum
[013] ad irritum recedere28 poterit29 quod antea iure30 valuit. Sed hoc erit
[014] cum distinctione, quia refert utrum hoc fiat ob causam et affectionem matrimonii
[015] subsequentis vel non, quia si post31 inter tales personas contractum
[016] sit matrimonium, videtur32 quod maritalis honor et affectio pridem præcesserit
[017] personis comparatis, considerata vitæ coniunctione. Sed esto quod
[018] post talem donationem ad alia vota convolaverint vir33 et uxor34 et ad actus
[019] contrarios, revocari non poterit talis35 donatio si fuerit pura36 et sine omni
[020] condicione. Si autem condicionalis,37 ut si ita contrahatur, Do ut facias,
[021] revocari poterit quasi causa non secuta. Simplices donationes faciendæ
[022] non sunt, nec ante nuptias, nec ante38 matrimonium, nec in ipso matrimonio,
[023] sed propter nuptias, ut si fiat dotis constitutio: et ita tamen quod
[024] dotis quantitatem non excedant, scilicet tertiam partem quæ dicitur dos
[025] rationabilis, ut C. de donationibus ante nuptias, l. cum
[026] multæ,39 º si igitur,
[027] ubi dicitur quod si nomine et substantia nihil distet a dote ante nuptias
[028] donatio facta viro, quare non ea simili modo et matrimonio contracto dabitur?
[029] Sancimus itaque40 omnes41 licentiam habere, sive priusquam matrimonia
[030] contraxerint sive postea, mulieribus donationes facere propter dotis
[031] donationes, id est quod vir constituere poterit dotem ante matrimonium,
[032] et in matrimonio et post, ut tamen non simplices donationes intellegantur,
[033] sed propter dotem et propter nuptias factas.42 Simplices etenim donationes
[034] non propter nuptias fiunt, sed propter nuptias vetitæ sunt, et propter
[035] alias causas, propter libidinem forte, vel unius partis egestatem, et



Notes

22. Om., OB, MB.

23. dat, OB, MA.

24. Crowecumbe, Crouc., MSS. var.

25. Mustegros, Musegros, MSS. var.

26. eam, MG, CM.

27. concubinatu, V.

28. recidere, OA, OB, MA, MG, MB, MC; residere, OC; restindere, CM.

29. non poterit, V.

30. de iure, V, MG, CM.

31. Om., MG, CM, OC.

32. manifestum videtur, OB; manifeste videtur, V.

33-34. Om., OC, MG, CM.

35. Om., MG, CM.

36. Om., OB, MA, MB.

37. condicio valet, OB, MA, MB.

38. post, MG, CM.

39. milite, V, OB, MA, MB, Y (corr. multæ).

40-41. ita quod omnis, OB, MB; igitur quod omnes, MA.

42. factæ, OC, OD, LA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College