Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 100  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sum fuerit ad firmam4 ante feloniam commissam, quando dominus rei
[002] voluit et potuit, vel post feloniam, quando voluit cum5 non posset. Si
[003] autem ante feloniam, quando voluit et potuit, tunc tenet terminus, sicut et
[004] omnia alia quæ rite facta sunt ante feloniam tempore congruo et licito.
[005] Et cum feoffamentum tali tempore factum valeat et teneat, multo fortius
[006] valere debet terminus et tenere, quia si potest quis id quod maius6 est, multo
[007] fortius et id quod minus est. Et unde si capitalis dominus se posuerit in
[008] seisinam et firmarium eiecerit, perquirat sibi firmarius per breve commune
[009] sicut quilibet de populo, nec obstat quod dicitur de custodia, quia in uno
[010] casu se in seisinam ponit non ut dominus rei, sed ut custos, et custodia non
[011] adimit terminum, sed differt, nec terminus custodiam adimit nec differt.
[012] In alio vero casu non ingreditur seisinam ut custos, sed ut dominus et loco
[013] heredis. Et cum loco heredis ingrediatur, omnia facere debet7 quæ pertinent
[014] ad heredem, et quæ ille facere deberet cui ipse succedit, quamvis
[015] nomine eschætæ, et si feloniam non commisisset, scilicet warantizare, adquietare
[016] et defendere. Nec succedit dominus capitalis ratione eschætæ nisi
[017] in universum ius quod ille habuit cui succedit, et unde cum ille qui dimisit
[018] non posset firmarium de iure eicere si feloniam non commisisset, pari ratione
[019] nec ille qui plus iuris non habet quam ille qui dimisit. Et si post feloniam
[020] commissam dimiserit felo ad terminum, semper tenebit terminus imperpetuum
[021] quousque convicatur, nec obstat quod dicitur de uxore felonis
[022] dotem petente, quod obstat ei exceptio quod warantum non habet post
[023] feloniam convictam, quia quamvis dos rite constituta fuit8 ante feloniam
[024] factam et convictam, tamen si petat post feloniam convictam, obstabit ei
[025] exceptio quod warantum non habeat,9 omnia enim quæ ante feloniam
[026] factam rite acta sunt valent et tenent, sive subsecuta fuerit10 condemnatio
[027] sive non. Ea vero quæ post feloniam facta sunt semper valent et tenent
[028] f.30b] nisi fuerit condemnatio subsecuta, et si fuerit subsecuta, non
[029] valent, et omnia quæ incepta fuerint11 ante feloniam vel post feloniam, post
[030] condemnationem numquam perduci12 poterunt ad effectum, nec finem accipere,
[031] obstante exceptione feloniæ. Et unde in hoc casu non est distinguendum,
[032] nisi inter ea quæ perfecta sunt et quæ perficienda, et utrum condemnatio
[033] subsecuta fuerit vel non subsecuta. Et sic sufficienter dictum est de
[034] his quæ ad terminum dimittuntur. Si autem in feodo, sive ante feloniam vel
[035] post, omnia valent et tenent quousque fuerit condemnatio subsecuta, et sic
[036] ea quæ perfecta sunt ante feloniam semper tenent, et ea quæ facta sunt post
[037] feloniam semper remanent in suspenso quousque condemnatio subsecuta



Notes

4. terminum, Y; vitam, CM; terminum vel ad firmam, V.

5. et, V, Y; quod, MG.

6. magis, OB, MA, MB.

7. debent, MA, MB.

8. fuerit, LA, OB, MC.

9. habet, OB, MA, MB.

10. sit, MG, CM.

11. fuerunt, V, MA.

12. produci, OC, MA, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College