Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 97  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.29] pro homagio et servitio viri, quod fit aliquando, licet detur in
[002] liberum maritagium, quæ sunt sibi adinvicem adversantia,1 tunc præfertur
[003] homagium, et erit ac si fieret donatio tam viro quam uxori. Item si uxor
[004] rem viri2 dederit sine assensu viri, viro competit restitutio, vel3 per assisam
[005] novæ disseisinæ vel per breve de ingressu, sicut cuilibet alii de populo,
[006] scilicet quod sine voluntate sua alienavit. Si autem e contrario, vir rem
[007] uxoris suæ, numquam revocabitur in vita ipsius viri, eo quod viro suo uxor
[008] contradicere non potest. Si autem vir rem tam sibi quam uxori datam
[009] dederit, uxor donationem viri in vita viri revocare non poterit, sed si uxor
[010] donationem fecerit, vir illam poterit revocare.

Si vir uxori donationem facere possit constante matrimonio.


[012] ITEM quæritur an vir uxori donationem facere possit,4 vel e contrario,
[013] constante matrimonio. Matrimonium vero accipi poterit sive sit publice
[014] contractum vel fides data quod separari non possint,5 et re vera donationes
[015] inter virum et uxorem constante matrimonio valere non debent, et est causa
[016] ne fiant propter libidinem vel unius6 eorum7 immoderatam egestatem. Et
[017] quod huiusmodi donationes non valent, probatur in rotulo de8 termino9
[018] Sancti Michælis anno regis10 Henrici quinto decimo comitatu Lincolniæ,
[019] de itinere, assisa mortis antecessoris, si Helewisa cui quidam Eudo donationem
[020] fecerat11 postquam eam affidaverat,12 et cum qua publice postea
[021] contraxit, et ubi heredes Helewisæ nihil ceperunt per assisam mortis antecessoris
[022] de seisina ipsius Helewisæ. Ad idem facit de termino Sanctæ Trinitatis
[023] anno regis13 Henrici septimo decimo, de Petronilla quæ fuit uxor
[024] Willelmi de Sancto Martino, comitatu Norfolciæ, quæ cum post mortem
[025] viri sui eiecta esset de tenemento ei sic dato, recuperare non14 potuit seisinam
[026] per assisam novæ disseisinæ, quia donum et feoffamentum illud ipso
[027] iure nullum. Item ad hoc facit de termino Sancti Hillarii anno regis15
[028] Henrici octavo, comitatu Notinghamiæ, de Roberto de Wallegha16 et
[029] Johanna uxore eius, ubi dicitur quod non valet talis donatio, maxime
[030] quia uxor cui donatum17 fuit18 numquam seisinam habuit ante desponsationem,
[031] et ex quo vir suus obiit inde seisitus, et19 quia terra illa numquam
[032] separata fuit ab aliis terris ipsius viri sui. Sed quid si post divortium
[033] factum fiat talis donatio? Bene valet et tenet. Item esto quod cum talis
[034] donatio directe fieri non possit20 a viro uxori vel21 e contrario, constante



Notes

1. adversantia sive repugnantia, V, Y.

2. viri sui, OB, MA, MB.

3. Om., LA, MG, CM.

4. poterit, V; posset, OB, MA.

5. possunt, V, LA, MC.

6. nimis, V, OB.

7. Om., OB, MA, MB.

8-9. Om., MG, CM.

10. regni regis, V, OC, MA, MG.

11. fecerit, MG, CM.

12. affidaverit, OB, MG, Y.

13. regni regis, V, MG, OC.

14. sic non, MA, MB, OB (sit).

15. regni regis, V, OC, MG.

16. Wallegh., Wallelegh., Walegh., Wallessigham, Wassingham, Lavalof, MSS. var.

17. data, MB, CM; donata, MG.

18. fuerit, MA, MB.

19. et etiam, MG, CM.

20. posset, OB, MA, MB, MG, CM; poterit, V.

21. et, OB, MA; nec e c., MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College