Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 96  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] senti et ignoranti et etiam dormienti per servum et26 procuratorem si
[002] nomine domini stipulentur,27 et etiam sicut adquiritur vero heredi absenti
[003] per custodem cum nomine veri heredis fuerit in possessione. Item fieri
[004] poterit donatio legitimæ concubinæ suæ et pueris suis28 præsentibus et
[005] absentibus, natis et nascituris, et si omnes infra ætatem extiterint, poterit
[006] mater esse in seisina nomine proprio29 et nomine puerorum suorum30 sicut
[007] tutrix et curatrix, et sic poterit ipsa habere liberum tenementum nomine
[008] proprio, et curationem nomine liberorum in eodem tenemento, et sic adquirere
[009] poterit sibi ipsi liberum tenementum cum fuerit in possessione ex
[010] causa donationis nomine proprio, et pueris suis omnibus tam minoribus
[011] quam maioribus, ut prædictum est, ex sua procuratione. Et unde si cum
[012] in possessione fuerint eiciantur quidam vel omnes, competit eis assisa
[013] novæ disseisinæ ad seisinam suam recuperandam, et cum absentes venerint
[014] et non admittantur eodem modo competit eis assisa, quamvis per se ipsos
[015] personaliter prius in seisina non extiterint, quia sufficit si alius nomine31
[016] eorum sicut procurator vel curator, quia per procuratorem adquiritur possessio
[017] absenti, et retinetur sicut corpore proprio. <Et similiter32 animo
[018] procuratoris sicut animo proprio, cum adquiri possit ignoranti sicut
[019] scienti, et absenti sicut præsenti.> Item fieri poterit donatio pluribus personis
[020] simul extraneis sicut parentela coniunctis, ut supra, ut si A. donationem
[021] fecerit B. et C. simul, qui sese non contingunt, et eorum heredibus,
[022] qui si heredes habuerint cuilibet eorum locus erit partitioni. Si autem alter33
[023] ipsorum tantum, ipsius heredes succedunt34 in solidum propter unionem
[024] donationis et ius accrescendi. Et si nullos35 habuerint, revertitur terra data
[025] ad donatorem. Item si pluribus fiat donatio sicut viro et uxori simul et non
[026] per se, et eorum heredibus, et non in36 maritagium sed ut purum feoffamentum,
[027] tunc refert utrum certis et coartatis heredibus, vel universaliter
[028] omnibus. Si autem coartatis et certis, illis deficientibus revertitur res
[029] donata ad donatorem quamvis alii extiterint. Si autem universaliter omnibus,
[030] tunc si communes eorum heredes extiterint tales aliis præferuntur, si
[031] autem defecerint, tunc separati37 ut videtur admittantur.38 Si autem fiat
[032] mentio quod terra data sit in maritagium cum uxore et eorum heredibus,
[033] communes heredes de corpore utriusque admittuntur,39 qui si defecerint,
[034] revertitur terra et alii remotiores excluduntur, quia res data est liberum
[035] tenementum uxoris et non viri, cum non habeat nisi custodiam cum uxore.
[036] Si autem sic detur terra in maritagium viro cum uxore et eorum heredibus



Notes

26. ut, V, MG; et per, V (ut), LA, CM, MC.

27. stipuletur, V, OB, MA, MB, CM, MC.

28. Om., MG, CM.

29. suo, MG, CM.

30. Om., MG, CM.

31. Om., OB, MA, MB.

32. nec, MG, CM.

33. alicui, V; alteri, LA, MC.

34. succedent, OB, MB.

35. nullos heredes, V.

36. ut, V, OB, MA, MB, Y.

37. separatim, LA, OB, CM, OC.

38. admittuntur, LA, OC, MG, CM.

39. admittantur, V, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College