[001] tardis, sicut inferius dicetur. Nec ratione alicuius partis decedentis9 competit [002] domino capitali seisina, quia si se poneret in seisinam, sic superstitibus [003] faceret disseisinam cum nullam partem sciat, vel possit distinguere ab [004] alia.10 Sed quid si unus moriatur relicto herede infra ætatem existente? [005] Quæritur in cuius custodia remanebit, et quam partem habere debeat custos [006] in custodia, cum nulla sit pars certa vel11 determinata. Oportet igitur [007] de12 necessitate13 quod fiat partitio rei datæ, ut dominus capitalis certam [008] partem habeat in custodia. <Et imaginaria poterit esse donatio facta [009] minori sicut maiori, et colorata inter donatorem et curatorem, quod quidem [010] perpendi poterit multotiens per subsequentia et per usum et per causas [011] exteriores, ut si donator tenetur creditores defraudare donatarios vel [012] emptores.>
Si pluribus bastardis simul de concubina.
[014] ITEM fieri poterit donatio pluribus bastardis sicut legitimis, ut si fiat14 [015] donatio pueris alicuius bastardi duobus vel pluribus, et15 quo casu dari [016] possunt16 curatores ut supra, si fuerint infra ætatem. Et si unus illorum [017] obierit sine herede de se, quæritur utrum reverti debeat17 pars decedentis18 [018] ad ipsum donatorem pro defectu heredis, cum deficiant heredes de corpore [019] decedentis,19 nec poterit aliquis eorum alteri succedere de iure successionis, [020] cum quilibet eorum alteri sit extraneus quoad successionem. Videtur quod [021] ad donatorem reverti debeat facta partitione, nisi sit qui dicat quod pars [022] decedentis20 accrescere debeat superstitibus per ius accrescendi, cum non [023] possit de iure successionis. Si autem facta fuerit donatio pluribus simul [024] tam legitimis quam bastardis et eorum heredibus, et legitimus moriatur [025] nulla facta partitione, relictis heredibus fiat partitio ut supra, quia bastardi [026] habere poterunt21 heredes de corpore suo. Si autem nullos reliquerit,22 tunc [027] f.28b] videtur quod locum habere debeat ius accrescendi, et eodem modo [028] fiat de bastardo sicut superius23 dictum est. Et sic videtur quod quamdiu [029] unus eorum vel aliquis heredum superstes fuerit, quod nihil ad donatorem [030] reverti debeat, nisi tunc demum cum omnes defecerint. Item fieri poterit [031] donatio pluribus pueris tam nominatis quam non nominatis, et tam natis [032] quam nascituris, et tam absentibus quam præsentibus, et ita quod si minores [033] sint et eis tutor detur, ubicumque fuerint præsentes vel absentes, nati [034] vel nascituri, adquiritur eis per tutorem qui nomine eorum fuerit in possessione, [035] quia ipse24 possidet25 cuius nomine possidetur, et eis adquiritur [036] absentibus per curatorem tamquam per procuratorem, sicut domino ab-