Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 94  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] nam quam ipse tenuerit de feoffatoribus et capitalibus dominis suis. Et
[002] quod heredes tenentur warantizare, si cartam cognoverint vel probata
[003] fuerit, habetis de itinere Martini de Pateshilla,50 de loquelis diversorum
[004] comitatuum, quæ fuerunt51 super iudicium in itinere suo anno regis52 Henrici
[005] tertio, de magistro militiæ templi in Anglia. Item si quis dederit alicui
[006] domui religiosæ terram cum corpore suo in extrema voluntate, et53 inde
[007] moriatus seisitus, non valebit donatio nisi interveniat heredis confirmatio,
[008] quæ omnem supplet defectum. Unde54 si heres post confirmationem petat
[009] per assisam, obstabit ei exceptio confirmationis, licet prima facie videatur
[010] quod confirmatio nulla, ubi55 donum præcedens invalidum iudicetur. Si
[011] autem per tres dies vel56 quatuor ante mortem suam, vel antequam religioni
[012] se transtulerit, dederit, et seisinam domui religiosæ fecerit, non succuritur
[013] heredi per assisam mortis antecessoris ad seisinam recuperandam,
[014] f.28] quia seisitus non obiit, et statim efficitur liberum tenementum, cum
[015] simul concurrant ius et seisina, ut de ultimo itinere Martini de Pateshilla1
[016] in comitatu Eboraci.

Item pluribus fieri poterit donatio simul et in eodem tempore sicut diversis temporibus et successive.


[018] PLURIBUS et legitimis fieri poterit donatio successive ut supra dictum est,
[019] vel simul omnibus ab initio, et quorum omnes possunt esse plenæ ætatis vel
[020] infra ætatem, vel quidam illorum.2 Ut si omnes infra ætatem, oportet quod
[021] donator omnibus det tutorem, quia ipse donator tutor esse non poterit ne
[022] seisinam suam continuare videatur,3 nec poterit minor donationi consentire
[023] nisi hoc faciat tutore auctore. Si autem omnes plenæ ætatis extiterint, non
[024] erit necessaria tutoris auctoritas, quia quilibet eorum sufficit sibi ipsi. Si
[025] autem quidam infra ætatem et quidam non, si donator voluerit possunt
[026] maiores esse tutores minorum,4 dum tamen nulla suspicio habeatur quod
[027] machinari velint in mortem minorum.5 Tollitur autem suspicio, ut si fiat
[028] donatio patri vel matri et eorum pueris legitimis. Aliud tamen esset si
[029] fratri, avunculo vel nepoti propter ius accrescendi. Sed cum aliquis ipsorum
[030] sine herede decesserit, cum sint ita feoffati simul et non separatim,
[031] quæritur si pars decedentis6 accrescere debeat superstitibus vel ad donatorem
[032] reverti pro defectu heredum. Et verum est quod non7 ad donatorem,
[033] nec ad superstites per ius accrescendi, sed ex iure successionis, quia poterit
[034] quilibet esse heres alterius cum sint legitimi, quod esse non posset8 de bas-



Notes

50. Pateshulla, Pateshella, MSS. var.

51. fuerint, MG, CM.

52. regni regis, OC, MG.

53. Om., MG, CM.

54. et unde, V, LA, OC, MG, CM, MC.

55. nisi, LA, MC, CM; est ubi, MB.

56. vel per, MG, CM.

1. Pateshulla, Pateshille, MSS. var.

2. eorum, V, CM.

3. videretur, OB, MA, MB, Y.

4. minoris, OB, MA, MB.

5. minoris, OB, MA, MB.

6. descendentis, MG, CM, OA (corr. desced-); desced-, OB; disced-, MB.

7. nec, MG, Y.

8. potest, V, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College