Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 93  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Sancti Hillarii anno regis32 Henrici [octavo decimo?]33 comitatu Norfolciæ,
[002] de Cecilia de Stradesete et Priore Hospitalis Ierusalem. Nec si talis
[003] donator vel heres eius ratione talis donationis vocaretur ad warantum,
[004] f.27b] warantizare teneretur. Et ad34 idem facit de termino Sancti
[005] Michælis anno regis35 Henrici tertio decimo incipiente quarto decimo in
[006] principio.

Fit donatio in liberam elemosinam.


[008] POTERIT etiam fieri donatio in liberam elemosinam, sicut ecclesiis cathedralibus,
[009] conventualibus, parochialibus, viris religiosis, et quandoque in
[010] liberam elemosinam et perpetuam: et quo casu non excusatur ille qui accipit
[011] a36 præstatione37 servitii. Si autem fiat donatio in liberam, puram38 et
[012] perpetuam elemosinam, excusatur. Et de hac materia infra plenius de
[013] assisa. Et istam donationem sequuntur39 casus speciales. Quia esto quod
[014] quis dederit terram alicui domui religiosæ, quæ fuit eschæta sua et de feodo
[015] suo, sed quam numquam prius habuit in dominico, tenedam in puram et
[016] perpetuam elemosinam, et quietam ab omni seculari servitio et exactione,
[017] et ita libere sicut aliqua elemosina alicui domui religiosæ liberius et melius
[018] dari possit. Si40 ille qui eam forisfecit inde alicui alteri fecit consuetudines41
[019] et servitia, et de quibus illi religiosi numquam quietantiam42 habuerint,43
[020] si44 cum45 implacitati fuerint de servitio illo feoffatorem suum vocaverint
[021] ad warantum, warantizare non debet, licet verum sit quod quis possit
[022] liberius terram dare quam ipse tenuit, quia non dedit46 nisi quod suum fuit,
[023] scilicet terram quæ fuit eschæta sua, remittens eis servitium sibi debitum.
[024] Alienum autem servitium per talem donationem tollere non potuit nec
[025] minuere, nisi hoc specialiter in se susciperet de alterius domini voluntate
[026] cum warantia et defensione, quod autem suum fuit remisit pro se et heredibus
[027] suis, et quantum ad se et ipsos liberam et puram fecit elemosinam,
[028] quantum ad alios vero nequaquam. Item esto quod quis sic dicat, Do tali
[029] tantam terram ita libere sicut illam tenui die quo illi feci donationem, vel
[030] sicut47 umquam48 liberius tenui, vel sicut ego vel aliquis antecessorum
[031] meorum illam umquam49 liberius tenuimus, quo casu videndum erit si terra
[032] illa libera sit erga alios, vel onerata, et de quibus servitiis, et quibus et a quo
[033] tempore, ut sic teneatur donator ille qui dedit, vel non teneatur. Item quod
[034] quis liberius dare possit terram in liberam, puram et perpetuam elemosi-



Notes

32-33. regni regis H., V, MG, CM, OC; regis H. xi, Y; regis H., MSS. gen.

34. Om., OB, MA, MB.

35. regni regis, V, MG, CM, MA, OC.

38. Om., OB, MA, MB.

36-37. præstationem, OA, OB, CE, MA, MB, MG; a præstatione, V, Y, LA, CM, OC, MC.

39. sequentur, V, MA.

40. sed, OB, MA, MB, MG, CM.

41. consuetudinem, MG, CM.

42. adquietantiam, V, OB, MA, MB.

43. habuerunt, MSS. var.

44. sed, OB, OC, MA, CM (tamen).

45. tamen, MB, MG, CM.

46. debet, V; dederit, MG, CM.

47. sic, OB, MG.

48. numquam, OB, MA.

49. numquam, OB, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College