Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 92  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] bene valebit testamentum. Si autem donator sic donationem fecerit, pro se
[002] et heredibus suis tali, nulla facta mentione de heredibus donatarii, vel
[003] quod ad vitam suam, res sic data erit liberum tenementum quoad9 vixerit10
[004] donatarius,11 quia taliter12 dare perinde est ac si daret ad vitam. Si autem
[005] fiat donatio ad terminum annorum quamvis longissimum qui excedat vitas
[006] hominum, tamen ex hoc non habebit donatarius liberum tenementum, cum
[007] terminus annorum certus sit et determinatus et terminus vitæ incertus, et
[008] quia licet13 nihil certius sit morte, nihil tamen incertius est hora mortis.
[009] Poterit enim14 quis terram alicui concedere ad terminum annorum, et illam
[010] eandem infra terminum illum alteri dare vel eidem in feodo, et sic mutare
[011] unam possessionem in aliam si firmarium feoffaverit. Si autem alium,
[012] utraque possessio durabit, quia sese compatiuntur terminus et feoffamentum
[013] de eadem terra, quia ibi sunt diversa iura. Ad feoffatum15 vero pertinet
[014] proprietas feodi et liberum tenementum, firmarius vero nihil sibi vindicare
[015] poterit nisi usumfructum, scilicet quod libere uti posset16 et sine impedimento
[016] feoffati percipere fructum.17 Item dare poterit quis alicui terram
[017] ad voluntatem suam et quamdiu ei placuerit, de termino in terminum et18
[018] de anno in annum: et quo casu ille qui accipit nullum habet liberum tenementum,
[019] cum dominus proprietatis rem sic concessam repetere possit19
[020] sicut precarium. Item esto quod A. Primo20 dimiserit ad terminum annorum,
[021] et postea durante termino feoffaverit inde B. et in possessionem
[022] induxerit, salvo firmario termino suo: et cum nihil sibi retinuerit idem A.
[023] nisi tantum nudum dominium, de facto feoffat ipsum firmarium, si idem
[024] B. post terminum completum se ponat in seisinam ratione primi feoffamenti,
[025] et firmarium eiecerit, non competit firmario restitutio per assisam,
[026] quia ipse21 A. non potuit ei facere liberum tenementum cum non haberet
[027] nisi nudum dominium. Sed hoc recognito per assisam tenebitur ipse A.
[028] secundo feoffato ad excambium in ipso iudicio sine alio brevi propter
[029] fraudem, cum ipse primo feoffatus cum22 semel se posuerit in seisinam
[030] per23 secundo24 feoffatum25 fuerit eiectus,26 et27 per assisam recuperaverit.28
[031] Et quod non valet29 donatio ab eo facta qui30 nihil habuit in dominico nisi
[032] nudum dominium, scilicet homagium et servitium, habetis31 de termino



Notes

9-10. quo advixerit, MSS. var.

11. donatarii, OA, LA, OC, MG, CM.

12. tali, MG, CM.

13. Om., MG, CM.

14. etiam, V, LA, OC, MG, CM, MC.

15. feoffamentum, OB, MA, MB, MG (a. f. non), CM, OC.

16. possit, V, LA, MG, Y, OC.

17. usumfructum, V, OB, MA, MB, Y; fructus, MG, CM, OC.

18. Om., OB, MA, MB, LA, MC.

19. poterit, LA, Y, OB, MC.

20. principio, MG, CM.

21. idem, OB, MA, MB, Y.

22. Om., V, LA, MB; tantum, OC.

23. pro, CE, MG, CM; per quod, OC.

24. secundum, V, OB, MB, MC.

26. reiectus, OA, CE, LA, MG, CM, MC.

27. Om., V, OB.

28. recuperabit, V, OB, MB; recuperavit, CE.

24-25. secundum feoffamentum, MA.

24-25. secundum feoffamentum, MA.

29. valeat, V, LA, OC, MG, CM, MC.

30. quia, V, MA, MB, CM.

31. ut habetis, V, OB, MB, CE, Y; et ut, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College