Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 90  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] rum tenementum, quia hoc facit ratione tenementi licet19 non ratione personæ.
[002] Utrumque tamen tenere poterit per certa servitia et expressa, ex
[003] conventione tamen, ad vitam vel in feodo, et quo casu conventio et consensus
[004] dominorum facit ei liberum tenementum quamvis opera fiant20 servilia,
[005] tallagia et alia, cum sint certa et determinata. Merchetum vero pro filia
[006] dare non competit libero homini inter alia propter liberi sanguinis privilegium.
[007] Et unde in dominicis domini regis distinguendum erit21 inter liberos
[008] et villanos sokemannos qui in dominico regis22 nati sunt, et ab antiquo
[009] tenuerunt in villenagio, et puros villanos et illos23 qui adventicii sunt24
[010] et tenuerunt25 per certa servitia et expressa ex conventione, quamvis ad
[011] similitudinem villanorum sokemannorum, et quorum non est similis condicio,
[012] quia in persona unius erit liberum tenementum et in persona alterius
[013] villenagium.

Si servus donationem facere possit.


[015] ITEM videndum26 an servus dare possit. Et sciendum quod de iure dare
[016] f.26b] non potest tenementum quod in villenagium tenuerit vel in villano
[017] socagio, quod si de facto fecerit, incontinenti revocari poterit res data sine
[018] brevi, et non sine brevi ex post facto. Si autem villanus sub potestate constitutus
[019] vel extra, tenementum adquisitum antequam dominus manum apposuerit
[020] ad alium transtulerit, bene tenet donatio, nec revocari poterit, cum
[021] dominus per negligentiam suam actionem amiserit. Si autem villanus sokemannus
[022] villanum socagium ad alium transferre voluerit, prius illud27 restituat
[023] domino, vel servienti si dominus præsens non fuerit, et de manibus ipsorum28
[024] fiat translatio ad alium tenendi29 libere vel in socagio, secundum quod
[025] domino placuerit, quia ille villanus sokemannus non habet potestatem
[026] transferendi cum liberum tenementum non habeat, sed dominus. Et30 per
[027] quod videri poterit manifeste quod si talis sokemannus eiectus fuerit, quod
[028] ei31 non competit assisa, sed domino.

Si fiat donatio alicui ad terminum vitæ donatoris vel donatarii.


[030] FIERI etiam poterit donatio ad terminum vel ad tempus: ad terminum,
[031] vitæ vel annorum: vitæ,32 tam donatoris quam donatarii, vel alterius
[032] ipsorum tantum. Item ad tempus, id est quousque vel donec provisum
[033] fuerit donatario, et tunc refert utrum mentio fiat tantum de donatore33
[034] sine heredibus vel de donatore et heredibus suis. Et sive sic vel
[035] sic, refert utrum provideri debeat tantum donatario vel donatario et



Notes

19. et, OB, MA, MB, Y, CM.

20. sint, MB; faciant, V; fac., OB.

21. est, OB, MA, MB.

22. domini regis, V, OB, MB, MG.

23. illi, MG, CM.

24. Om., OB, MA, MB.

25. tenuerint, V, OA, OC, CE.

26. videndum est, V, LA, MB, MC.

27. id, MG, CM.

28. eorum, OB, MA, MB.

29. tenenti, OA, LA, OC, MC (corr. tenendi); ten., MG, CM; tenendi, OB, MA, MB, CE, Y; tenendum, V.

30. Om., MG, CM.

31. Om., MG, CM.

32. Om., OB, MA, MB, Y, CE.

33. donatario, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College