Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 89  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] suo.39 Oportet igitur ante omnia de statu cognoscere et corpus disrationare,
[002] ut40 tunc habeat dominus quidquid sequitur corpus, videlicet sequelam,
[003] sicut pueros et catalla et tenementa, quod quidem prius fieri non
[004] potest. Quod si fieri posset,41 quare deducerentur catalla in iudicium per
[005] breve de nativis, si de statu agatur, cum dicat breve quod vicecomes faciat
[006] habere tali talem nativum et fugitivum suum cum sequela sua et catallis
[007] suis? Et si antequam corpus disrationaret sine iudicio sibi usurparet terras
[008] et catalla, ei petenti servum suum42 per breve in causa status obstare posset
[009] f.26] exceptio spoliationis, ita quod petens numquam audiretur ante
[010] plenam restitutionem catallorum et tenementorum. Et quod tenementum
[011] contineri possit sub generalitate catallorum quantum ad dominum videtur,
[012] quia1 ex catallis servorum quæ dominorum esse deberent2 empta sunt
[013] tenementa. Cum igitur dominis non competat exceptio villenagii contra
[014] eos qui sunt extra potestatem si3 replicetur, multo fortius nec eis competit
[015] qui nihil iuris habent in servis neque in4 catallis. Et sicut non poterit
[016] quis servum suum5 fugitivum dum fuerit statu6 libero7 disseisire, quin8
[017] recuperet per assisam, antequam corpus habeat sub sua potestate cum
[018] petatur in servitutem, ita nec possunt liberi sub potestate dominorum constituti
[019] ut servi, qui dici poterunt statu servi, assisam portare si fuerint disseisiti,
[020] nec recuperare9 antequam se docuerint esse liberos si proclament10
[021] in libertatem. Infra plus de11 hac materia12 de assisa novæ disseisinæ. Item
[022] tenementum non mutat statum liberi non magis quam servi. Poterit enim
[023] liber homo tenere puram villenagium faciendo quidquid ad villenagium
[024] pertinebit, et nihilominus liber erit cum hoc faciat ratione villenagii et non
[025] ratione personæ suæ: et ideo poterit quando voluerit villenagium deserere
[026] et liber recedere,13 nisi illaqueatus sit14 per uxorem nativam ad quam ingressus
[027] fuit in villenagium et quæ præstare poterit impedimentum. Est enim
[028] purum villenagium a quo præstatur servitium incertum et indeterminatum,
[029] ubi sciri non poterit vespere quale servitium fieri debeat mane, videlicet15
[030] ubi16 quis facere tenetur quidquid ei præceptum fuerit.17 Item non mutat
[031] statum liberi villanum socagium non magis quam liberum. Sed quamvis
[032] de villano socagio faciat18 certum servitium, propter hoc non habebit libe-



Notes

39. suo libero, V; suo, OA, LA, CE, MG, MC; libero, OB, MA, MB, Y, OC, CM.

40. et, V, CM; om., MG.

41. possit, OB, V.

42. primum, MB; pueri, OA, CE, (* MA); om., OB, Y.

1. quod, MG, CM.

2. debent, V, OB, MA, MB, Y, MG, CM.

3. ita quod non, MA, Y; non, OA, OC, MC.

4. Om., OA, LA, OC, MC, MG, CM.

5. Om., OB, MA, MB, MG, CM.

6. in statu, V, CM; de statu, MB.

8. quæ, OA, CE; quæ quin, MC; quia, V.

6-7. statu libero, V, MB, Y, CM, MG; statu liberi, OC; statu liber, CE; statu lib., OA, LA, OB, MA, MC.

6-7. statu libero, V, MB, Y, CM, MG; statu liberi, OC; statu liber, CE; statu lib., OA, LA, OB, MA, MC.

9. habent recuperare, V, MG, CM.

10. proclamant, OB, MA, MB, Y.

12. Om., OB, MB.

11-12. Om., MA.

13. deserere, OB; discedere, V, MA, MB.

14. fuerit, OB, MA, MB.

15. Om., OB, MA, MB.

16. nisi, OB, MB.

17. est, OB, MA, MB; fuit, V.

18. fiat, V, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College