Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 88  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sona heredum, contra quos competeret26 assisa novæ disseisinæ in persona
[002] antecessoris. Si autem in vita antecessoris se poneret27 dominus servi in
[003] seisinam, et feoffator miserit se in possessionem post28 mortem, dominus
[004] habebit assisam novæ disseisinæ, salvo tamen feoffatori servitio suo debito.
[005] Sed quid si heres fuerit infra ætatem? Quis habebit custodiam et maritagium,
[006] cum sit possit dominus carere servo suo? Ex præmissis bene poterit
[007] veritas perpendi.29 Item esto quod plures sint domini30 et servus sit communis.
[008] Si contrahat et stipuletur, quæro cui istorum, utrum uni vel ambobus.
[009] Si31 uni tantum, ipse totum habeat, si ambobus, tunc commune, secundum
[010] quod servus fuerit stipulatus. Et32 quid si sibi ipsi stipuletur? Tunc refert
[011] quis eorum prius se posuerit in seisinam, et utrum unus vel ambo vel omnes,
[012] et secundum hoc etcetera. Sed semper ratio habenda est de parte dominorum.
[013] Item33 esto quod servus donationem fecerit de eo quod ei datum est,
[014] tunc distinguendum ut supra, utrum servus tenuerit ut liberum tenementum
[015] vel ut villenagium, quia si ut villenagium domino competit repetitio, si ut
[016] liberum tenementum, tunc nec ei nec domino suo, quia tenet quod actum
[017] est, et dominus sibi imputet quod tantum expectavit. De servitio autem
[018] restat quærendum, et sic constat quod qui sub potestate alterius fuerit dare
[019] poterit. Sed qualiter hoc, cum ipse qui ab aliis possidetur nihil possidere
[020] possit? Ergo videtur quod nihil dare possit, quia non potest quis34 dare
[021] quod non habet, et nisi fuerit in possessione rei dandæ. Respondeo, dare
[022] potest qui seisinam habuerit qualemcumque, et servus dare potest, et
[023] quandoque irritari poterit donatio et quandoque non, secundum rationem
[024] præmissam.

Si fiat donatio ei qui fuerit extra potestatem domini.


[026] DICTUM est supra quid iuris si donatio facta fuerit ei qui est sub potestate.
[027] Nunc autem dicendum35 si fiat illis donatio qui fuerint extra potestatem,
[028] sicut servis fugitivis vel servis extra villenagium natis, et cui adquiratur36
[029] res data et possessio. Et sciendum quod servo. Et si dominus eum eiecerit
[030] sine iudicio, dicunt quidam quod non competit servo restitutio per assisam,
[031] quia si competit ei actio obstabit ei agenti exceptio servitutis. Sed re vera
[032] si contra ipsum excipiatur, replicare poterit de manumissione vel quod
[033] excipienti non competit exceptio servitutis. Item excipere poterit37 de privilegio.
[034] Item quod est in statu libero, et si38 de statu suo ageretur, haberet
[035] responsiones et exceptiones competentes, quibus se tueri posset in statu



Notes

26. competit, MA; competerit, V.

27. ponet, MG, CM.

28. et feoffator post, OB, MB, MC, LA, CE, (* MA), (* OA).

29. declarari, OB; sciri (veritas), MA.

30. Om., OB, MB, (+ MA).

31. vel uni si, OB, MA, MB.

32. sed, MG, CM.

33. item quæro, OA, LA, MG, CM.

34. aliquis, MG, CM.

35. dicendum quid iuris, V; dicendum est quod, MG.

36. adquiritur, V, MG, Y, CM.

37. potest, OB, MA, MB.

38. Om., OB, MB, (+ MA).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College