Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 87  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quia contra ipsum non tenet assisa novæ disseisinæ nec mortis antecessoris,
[002] quia si12 servus sub potestate constitutus primæ facie habeat querelam vel
[003] actionem, dominus contra ipsum habet competentem exceptionem servitutis
[004] et servus nullam replicationem. Sed quare non habet dominus assisam
[005] novæ disseisinæ statim cum servus sub potestate sua constitutus tenementum
[006] adquisierit ex quacumque causa, cum dicatur quod quidquid per
[007] servum adquiritur id domino adquiritur? Et unde videtur quod statim ex
[008] quo servus est in possessione, quod dominus per eum possidet, et ideo si
[009] servus eiciatur quod dominus per ipsum sit eiectus. Item quod per servum
[010] adquiritur, id domino adquiritur, etiam nescienti et ignoranti et13 adhuc
[011] dormienti. Ad quod imprimis videndum erit utrum servus perquisitum
[012] fecerit nomine suo proprio vel nomine domini sui.14 Si autem nomine
[013] domini sui et15 ad opus domini16 stipulatus fuerit et contraxerit,17 id statim
[014] adquiritur domino per servum sicut per procuratorem suum, et quandocumque
[015] servus18 eiectus fuerit, statim competit assisa domino et non servo.
[016] Si autem vice versa stipulatus sit servus sibi ipsi19 et non domino, id non
[017] statim adquiritur domino quamvis illud20 sit sub voluntate et potestate sua,
[018] antequam dominus apprehensus fuerit possessionem, quod quidem impune
[019] facere poterit21 si voluerit propter exceptionem quæ ei competit, et contra
[020] quam in hoc casu nulla competit replicatio, dum tamen ipse dominus faciat
[021] feoffatori servi sui in homagiis et servitiis et aliis quod servus facere teneretur.
[022] Et cum dominus ita seisinam habuerit de manu sua poterit restitutionem
[023] facere servo vel alii, tenendi libere vel in villenagio, et extunc competit
[024] domino assisa novæ disseisinæ vel non competit, secundum quod sic
[025] vel sic. Cum autem villanus sub potestate constitutus sic seisitus moriatur
[026] antequam dominus manus apposuerit, poterit esse contentio inter22 dominum
[027] servi et feoffatorem, cuius illorum debeat esse eschæta tenementum
[028] sic per servum adquisitum. Et videtur quod non poterit esse eschæta domini
[029] f.25b] quia servus de eo non tenuit, sed de suo feoffatore. Item nec eschæta
[030] feoffatoris, cum servus feoffatus liber sit et heredes habeat quantum
[031] ad suum feoffatorem propter suum factum23 et24 feoffamentum. Et unde
[032] si primo feoffator se posuerit in seisinam, dominus servi nullam habebit
[033] versus eum actionem: heredes tamen feoffati habebunt assisam mortis
[034] antecessoris, et cum per assisam recuperaverint, tunc erit illud tenementum
[035] in voluntate domini sicut prius fuit25 tempore antecessoris. Et sciendum
[036] quod in hoc casu contra omnes competit assisa mortis antecessoris in per-



Notes

12. si, LA, OA, OC, MG; licet, V, CE; om., OB, MA, MB, Y, CM.

13. Om., OB, MA, MB.

14. Om., OB, MA, MB, Y, CE.

15. Om., OB, MB.

17. contraxit, V, MG, CM; contraxerat, Y.

15-16. Om., MA.

15-16. Om., MA.

18. dominus, MG, CM.

19. Om., MG, CM.

20. id, MG, CM, Y.

21. possit, MG, CM.

22. et inter, OA, LA, MC.

23-24. Om., OB, MA, MB.

25. fuerit, V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College