Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 86  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] si forte prætendat quod nescivit ipsum esse villanum tempore contractus,
[002] quia scivit aut scire debuit cuius fuit condicionis ille cum quo contraxit,
[003] utrum videlicet servus vel liber, servus proprius vel alienus, et utrum sub
[004] potestate sua vel extra constitutus. Item esto quod servo facta sit42 donatio43
[005] a domino, ut prædictum est, pro homagio et servitio et cum manumissione
[006] vel sine, vel per id quod tantundem valet ut prædictum est, et ille
[007] idem dominus alii dederit homagia44 et servitia45 eorum: quæro an talis
[008] illos46 eicere et disseisire possit cum non sit ibi47 factum suum nec feoffamentum.
[009] Et verum est quod non potest, non magis quam ille qui donationem
[010] fecit, quia cum loco eius succedat, non potest plus iuris clamare
[011] quam ille posset cui succedit, et ipse extraneus est quantum ad tales feoffatos,
[012] et ideo de iure non competit ei exceptio villenagii, et si sit qui dicat
[013] quod competat, obstabit ei replicatio de facto sui feoffatoris.

Si fiat donatio servo sub potestate domini sui constituto.


[015] f.25] SI servo alicuius sub potestate domini constituto facta fuerit donatio,
[016] bene valet et tenet quamdiu dominus sub cuius potestate fuerit hoc ei
[017] permiserit.1 Et unde si fuerit disseisitus per feoffatorem suum vel per
[018] alium ad quem non pertinet, competit ei restitutio per assisam contra feoffatorem
[019] suum propter factum suum et contra alios ad quos non pertinet,
[020] et quibus de iure non competit exceptio villenagii. <Et quid si dominus
[021] servi in cuius fuerit potestate servum suum eiciat, qui se dicat2 liberum et
[022] proclamat libertatem3 cum servus sit? Hic fiet4 discussio per parentelam
[023] servi productam tam5 ex parte domini quam ipsius servi. Si autem servus
[024] fuerit extra potestatem domini aliud erit, quia tunc non6 respondebit servus
[025] ad exceptionem status nisi velit sponte antequam fuerit restitutus per
[026] assisam novæ disseisinæ, et ita quod primo habeat statum suum, et postea
[027] agat dominus de statu servi, et non prius.> Poterit enim quis esse servus
[028] unius et liber homo alterius, respective tamen, quamvis dicatur quod quilibet
[029] aut liber7 aut servus, nec pro parte liber, nec pro parte servus. Et8 non
[030] solum competit servo sic feoffato assisa novæ disseisinæ contra prædictos,
[031] sed heredibus suis cum post mortem9 semel extiterint in possessione, et
[032] quousque seisinam habuerint competit10 eis assisa mortis antecessoris versus
[033] omnes præterquam11 contra verum dominum sub cuius fuerint potestate,



Notes

42. ita sit, MG, CM (-- facta).

43. condonatio, OB, MB, MA (corr. donatio).

44-45. homagium et servitium, OB, CM; homagium et servitia, MA; homagium et servit., MB.

46. eos, MG, CM.

47. sibi, MG, CM.

1. promiserit, MA, MB; promisit, MG; permisit, CM.

2. dicat esse, V.

3. in libertatem, V, MG, CM.

4. fiat, V, LA, MC.

5. Om., MG, CM, (+ OC), (+ LA).

6. Om., MG, CM, Y.

7. liber est, V, MA (+ est); liber homo, LA, MC.

8. Om., OB, MA, MB, CE, Y.

9. mortem eius, V; mortem suam, MG, CM.

10. competentem competit, V; competentem eis, MA, MB, OB (-- eis).

11. præter, MG, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College