[001] sione et libertate præcedente vel sine, et tunc utrum30 sibi tantum, vel sibi [002] et heredibus suis. Si autem a domino sub cuius potestate fuerit,31 et præcesserit [003] libertas cum manumissione, valet donatio, ac si facta esset cuilibet [004] alii de populo, sive hoc fiat cum carta vel sine, dum tamen homagium [005] intervenerit. Non tamen nocet si interveniat utrumque, quia quamvis dica- [006] f.24b] tur quod servus liberum tenementum habere non possit, tamen [007] defenditur in possessione, ut si feoffator suus et dominus petat et habeat [008] prima facie actionem, servus habet contra actionem domini sui competentem [009] exceptionem: et si dominus eum eiecerit contra factum suum, et cum [010] servus petat dominus excipiat de servitute, servus habet competentem [011] replicationem de facto domini. Item si in carta contineatur etiam sine [012] manumissione expressa, habendum et tenendum libere, quiete et pacifice, [013] sibi et heredibus suis, licet homagium non intervenerit, innuitur per huiusmodi [014] verba et vehementer præsumitur quod donator voluit eum32 esse liberum [015] cui donatum est. Si autem in carta hoc tantum33 contineatur, habendum [016] et tenendum tali, cum sit servus, per liberum servitium, huiusmodi [017] verba non faciunt servum liberum nec dant ei liberum tenementum. Est [018] enim longe aliud tenere libere, et aliud per liberum servitium, quia quamvis [019] quis teneat per liberum servitium, non tamen propter hoc tenet libere, quia [020] tenementum quod conceditur villano tenendum per liberum servitium non [021] facit villanum liberum nisi teneat libere, non magis quam villenagium facit [022] liberum hominem villanum si liber homo teneat per villanas consuetudines, [023] quia tenementum nihil confert nec detrahit personæ, nisi præcedat, ut dictum [024] est, homagium vel manumissio, vel quod tantundem valet de concessione [025] domini, scilicet quod villanus libere teneat et quiete et34 per liberum [026] servitium, sibi et heredibus suis. Si autem hoc solum dicatur quod teneat [027] per liberum servitium, si eiectus fuerit a quocumque non recuperat35 per [028] assisam36 ut liberum tenementum, quia domino competit assisa et non villano. [029] Sed37 cum38 dominus ipsum eiecerit, quæritur an contra dominum [030] agere possit de conventione cum prima facie non habeat personam standi [031] in iudicio, ad hoc quod dominus ei teneat conventionem. Videtur quod sic, [032] propter factum domini sui, ut si agat de conventione et dominus excipiat [033] de servitute, replicare poterit de facto domini sui, sicut supra dicitur de [034] feoffamento. Nec debent39 iura iuvare dominum contra voluntatem suam [035] quia semel voluit conventionem, et quamvis damnum sentiat non tamen [036] fit40 ei iniuria. Et ex quo prudenter et scienter contraxit cum servo suo [037] tacite renuntiavit exceptioni41 villenagii, nec poterit eum tueri ignorantia