Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 84  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] ultimo feoffatus primum feoffatorem, tale feoffamentum stare non poterit
[002] non magis quam si quis alium feoffaret13 de aliqua terra pro homagio et
[003] servitio suo14 et ille idem feoffatus eundem feoffatorem suum, quia sic esset
[004] simul et semel de eodem tenemento dominus et tenens, quod esse non potest
[005] non magis quam dominus et heres. Omnem autem reversionem impedit
[006] confirmatio facta ab eo qui donum alicuius poterit infirmare, et eodem
[007] modo homagium et servitium receptum ab eodem et sine confirmatione.
[008] Item15 si aliquis16 feoffatus fuerit ab eo qui feoffare non potest tenendi de
[009] eo qui donationem revocare poterit, et ipse homagium tale17 ceperit et
[010] servitium. Secus si donator homagium retinuerit et servitium attornaverit
[011] vero18 domino pro se per manum donatarii. <Quia sicut tenementum posset
[012] accidere tenenti in dominico, ita poterit servitium, nec illud wayviare
[013] poterit magis quam19 ipsum tenementum. Sed esto quod quis alium feoffaverit
[014] per certum servitium, scilicet decem, et ille feoffatus alium ulterius
[015] feoffaverit per minus servitium, scilicet quinque: quæritur an principalis
[016] feoffator habere20 debeat21 servitium debitum,22 scilicet decem, et nihilominus
[017] quinque sicut eschætam, et sic utrumque vel tantum alterum, decem
[018] vel quinque. Item esto e contrario, quod principalis feoffaverit per minimum
[019] servitium et ille feoffatus alium per maius servitium, rigor iuris vult
[020] quod habeat utrumque quia unum est eschæta et aliud est debitum propter
[021] suum feoffamentum, et obligatur tenementum. Sed ita iniuste gravaretur
[022] tenens si teneretur ad utrumque, cum suus feoffatur ipsum tenetur defendere
[023] cuius loco succedit dominus capitalis superior. Æquitas tamen
[024] sibi vindicat locum in hac parte, quod dominus non sit in damno quin ad
[025] minus habeat suum plenum servitium computatum minori servitio, scilicet
[026] quinque in quantitate decem. Si autem e contrario, dominus per minus
[027] servitium, scilicet per23 quinque, et suus tenens per maius servitium24 feoffaverit,
[028] dominus ratione eschætæ habebit maius servitium ut eschætam
[029] computato minori, scilicet quinque, in maiori servitio tenentis, scilicet
[030] decem.>

Si servis fiat donatio.


[032] VIDENDUM25 etiam an servis fieri26 poterit27 donatio sicut liberis, ad quod
[033] imprimis videndum est utrum servi sub potestate dominorum suorum
[034] fuerint constituti vel extra potestatem, et statu libero28 sive manumissi sive
[035] fugitivi. Item utrum29 fuerit donatio facta a domino sub cuius potestate
[036] fuerint vel ab alio. Si autem a domino, tunc utrum cum carta et manumis-



Notes

13. feoffaverit, MG, CM.

14. Om., OB, MB, MG.

15. idem est scilicet quod impeditur reversio, V, CM.

16. quis, MG, Y.

17. talis, LA; tal., MSS. var.

18. Om., MG, CM.

19. Om., OC.

22. ei debitum, OC, V.

20-21. habebit, MG, CM.

23. Om., MG, CM.

24. Om., OC, MG.

25. videndum est, V, OB, Y, MA, CM, MC.

26-27. fiat, OC, MG, CM; fieri possit, V, LA, MC.

28. liberi, OA, OC; stabiliti, LA.

29. si, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College